qu inque, nec memoriam, nec incessum ei tribuit, sed
internam duntaxat vim et intelligentiam, quatenus ratione
et consilio cuncta producit. Cui et Aristoteles 12. Me-
taph.[ysico] cum de coeli motu agit, astipulatur, dum eas illi
5
partes attribuit, quae animalium proprie sunt, rursum ,
deorsum, sinistrum, dextrum, ex quo esse illum animatum
concludit: quod Proclus, Simplicius et Plutarchus de eo
testantur. Nec in alio Aristoteles differt, quam quod Plato
mundo universo animam esse circumfusam vult, Aristoteles
10
vero in coelis duntaxat, eam videtur collocasse. Quare et
Democriti et Epicuri sententia probanda est, qui animatum
m undum esse senserunt. PHIL. Distinxisti paulo ante
mundum in spiritualem, corporalem, et compositum. Ve­
llem, quandoquidem de primo postea instituere proposueris
15
sermonem, ut ad secundum te conferres, et modo servato
paucis de eo dissereres. EPIST. Mundi corporalis machina in
ipso coelo et elementis consistit. Illud dividitur in crysta­
llinum, empyreum, et firmamentum, quod continet sphaeras
septem planetarum . Hi omnes coeli moventur, excepto
20
empyreo, quod quietum est. Nomine autem coeli crystallini,
intelligitur illa pars materiae primae, quae secundum
Philosophum formata est in duos orbes, quorum superior
est Primum mobile. Natura vero elementaris quattuor
sphaeras continet: quarum Prima est ignis, tria interstitia
25
recipiens: supremum, quod vocatur, igneum, medium ac infi­
mum Olympium dictum. Secunda aer, similiter tria habens
interstitia: supremum, quod vocatur aethereum, et medium,
ac infimum, quod vocatur aereum, utraque lucida et calida:
media vero frigida, tenebrosa, propter avTiPeploTaow. Tertia
30
est, aqua: Quarta, terra. Porro in mundi ortu, ex aquis a terra
secretis coelum conflatum est, Mosis sententia. Sed Plato,
Aristoteles, et ceteri philosophi, coelum diversae naturae a
terra, ceterisque elementis putant. Itaque revera coelum est
substantia corporea. ex qua ttuo r elementorum natu ra
112
Epistemon
1...,31,32,33,34,35,36,37,38,39,40 42,43,44,45,46,47,48,49,50,51,...143