essentiae, intelligentiae et aeternitatis quoque manere. Hoc
enim revera infinitum est actu, et respectu suae nobilitatis:
illud vero finitum dicitur, quo ad nos, et potentia tantum,
alias in hoc sensibili mundo nullum infinitum datur. licet
5
actu quoque infinitum uterque annuant, alter ex continui
in aequalia divisione, alter ratione magni et parvi, quatenus
in his nil definitum sit: tamen hoc infinitum actu confuso
potest admitti, distincto vero nequaquam. PHIL. Hactenus
disseruisti de internis passionibus, seu proprietatibus entis
10
mobilis: restat de externis tractare. EPIST. Quamvis a
Thaletis Milesii temporibus, autore Plutarcho, locus ne sit
aliquis vacuus, ignoraverint ad Platonis usque aetatem:
postmodum tamen minuti quidam philosophi, Leucippus,
Democritus et Epicurus, quo rum sen ten tiam secutus
15
Lucretius, poeta melior quam philosophus, dixit, Namque
est in rebus inane: Plato vero et Aristoteles inane prorsus
sustulere. De quo Plato in Timaeo disserens, ab Aristotele
licet reprehendi videatur, quod locum materiam esse dixerit:
si tamen recte intelligantur (Simplicio et Plutarcho in libro
20
de Ph ilosophorum decret.[is] testibus) Aristotelem et
Platonem idem sentire dep rehendemus, qui et pariter
vacuum tollunt, ut ex Timaeo videre licet. Ceterum quod
ad tempus attinet, licet Simplicius ex eo quod uterque et
Aristoteles et Plato mundum aeternum putaverunt, uterque
25
rebus sensibilibus tempus ob durationis commutationem,
intelligibilibus vero ob constantem immobilemque naturam
aeternitatem assignavit, eos concordare nititur: Plato tamen
in Timaeo aeternitatis vim magis explicans, illam tamquam
exemplar temporis refert, ac tempus una cum mundo fac-
30
tum, quamvis ab aeterno, asserit, quatenus ab illa profluit.
Sed Aristotelem m und i aetern itatem simpliciter tueri,
106
Epistemon
1...,28,29,30,31,32,33,34,35,36,37 39,40,41,42,43,44,45,46,47,48,...143