orbes aptissime fabricasse, contra quorundam insultantium
sententiam: ac iuxta eos, oculis hos motus subiecisse.
Sphaera vero in qua sol motum diurnum perficit, eidem est
concen trica. Et quon iam sol in zodiaco non conficit
5
utramque medietatem aequali numero dierum, rectissime
Geometras, quasi sculpere tres partiales orbes, in tota
sphaera solis: qui etsi tales reipsa non sint, petulantia tamen
Averrois et aliorum tollenda est. Manifeste enim apparet,
planetarum diametrum alias maiorem, alias minorem cerni:
10
et nunc propiores esse terrae, nunc longius ab ea secedere.
quod non fieret, si concentrici essent. Item Geometrae tales
sculpturas non statuunt in coelo, sed erudite causas motuum
o s ten d u n t. Itaque o s tend a t Averroes leges m o tuum
concinniores, ex quibus computatio vera institui possit.
15
PHIL. Praeter eas proprietates stellarum fixarum, alias
quoque legi. Ultra id enim quod a sole sint illuminationum
receptivae, sunt etiam tenebrarum expulsivae: quanto nox
obscurior, tanto plus sui manifestativae: in praesentia solis
sui occultativae, tempestatis et serenitatis concitativae,
20
viarum navigantium directivae: quanto coniunctiores, tanto
in communi lucidiores, sed singulae minus apparentes: ut
patet in Galaxia, claritate et quantitate differunt, et virtute.
EPIST. Solis tractatio me remorata est, alias ego quoque
easdem illas enumerassem. Sed cum tu in medium attuleris,
25
ego ad virtutem stellarum errantium redeo, et proprietatem
universalem gentium. Itaque Saturni et aliarum stellarum
vires constituuntur pro varietate aspectuum solis et lunae,
quorum aspectus constitutionem variant aeris, secundum
magis et m inus, quo rum to tam po testa tem qu a ttuo r
30
humores comprehendunt: ex quibus duo fecundi et vivifici,
per quos omnia coalescunt et roborantur: econtra duo
exitiales et detrimentosi, quibus omnia dissipantur et
122
Epistemon
1...,36,37,38,39,40,41,42,43,44,45 47,48,49,50,51,52,53,54,55,56,...143