miliaria 15625. haec sunt 126027. a Luna usque ad Mercurium
sunt miliaria 7612. et semissis. a Mercurio usque ad Venerem
tantundem. a Venere usque ad Solem, sunt 24433. a Sole
usque ad Martem, sunt miliaria 15625. a Marte usque ad
5
Iovem, 6812. a Iove usque ad Saturnum , tantundem . a
Saturno usque ad firmamentum, 24427. Ex his colligitur, quod
a terra usque ad coelum stellatum, sunt miliaria 108959. Unde
octo saltem orbes p rom anan t. EPIST. Ita sane est, u t
numerasti. Sed ob triplicem motum octavae spharae redun-
10
dant duo orbes, qui decem pariunt. Porro et firmamentum
ipsum stellis ornatum, proculdubio intelligis: quae cum illo
semper moventur, materia sunt purissimae, figura sphae­
ricae, quantitate magnae, apparentia parvae, qualitate luci­
dae, radiorum diffulsivae, rerum inferiorum generativae, a
15
sole illum inationis receptivae. Solis au tem na tu ra est
calefacere, et languidius desiccare. Est praeterea fons vitalis
potentiae, sicut luna naturalis, secundum Ptolemaeum28:
cuius lumine calefacta semina efficaciam concipiunt, capit
alimentum ex terra, et gignit fruges. Ita quoque in corporibus
20
hominum et animalium, humores magis alit luna, sol iuvat
motum ac sensum: qui etiam alium praeter diurnum habet
motum, efficiens vices aestatis et hyemis, dierum spatia
varians, ac temperator primae illius et rapidissimae gyrationis
existens, et qui proprie motus Solis nuncupatur: qui fit, orbe
25
solis contra primum leniter nitente, ab occasu versum
orientem, sub certo circulo. quem Aristoteles obliquum,
Graeci zodiacum, Latini signiferum appellant: ob cuius
d iversita tem P lato m undum figu ra % copu la tum et
coagmentatum esse voluit. Ad eius cognitionem Archimedes
30
dicitur automata motuum coelestium, videlicet integros
27U K: ispusten tekst: haec sunt 1260
28K: Ptolomaeum
120
Epistemon
1...,35,36,37,38,39,40,41,42,43,44 46,47,48,49,50,51,52,53,54,55,...143