interficiuntur. Tradidit enim vetustas, beneficas esse duas
stellas, Iovem et Venerem, et praeter has Lunam: Saturnum
vero et Martem tradiderunt esse maleficos: Solem autem et
Mercurium , p rop te r communem na tu ram effectus in
5
utramque partem habere, et accommodare suam naturam
ad eas stellas cum quibus sunt, tanquam medios. Per
proportionem quoque, vim stellarum humidiorem femineo
sexui un iversaliter, p e rind e ac calidiorem masculino
congruere. Quo fit, u t convenienter Lunam et Venerem
10
fem ineas stellas: Solem, Saturnum , Iovem et Martem
masculinas: Mercurium vero participem utriusque naturae
statuant. et stellas hanc sexuum vim recipere a positu quem
haben t ad solem, salva propria qualitate, tum dynami
sumpta a signis et cardinibus, quorum singula condistinctas
15
habere vires. Et cum prorsus non aspiciant, omnino langui­
dos et imbecilles esse Ptolemaeus docet. Haec de proprie­
tatibus planetarum, qui nonnunquam dicuntur retrogradi,
nonnunquam progressivi, nonnunquam stationarii, prout in
epicyclis suis diversimode moventur, sufficiat dixisse. Venio
20
nunc ad alteram propositi partem, nempe proprietatem
un iversalem gentium : quae d istinguun tu r cum iuxta
parallelos et angulos, tum iuxta positum ad eclipticam et
solem. Cong ruun t quoque in singulis terrae tractibus
propriae humorum qualitates, et inclinationes ad signa. In
25
signifero quattuor triquetrae configurationes adverti solent:
quarum prima, ex Aquilone et Africo mixta, Borrolybico
subiecta, a Iove et Marte gubernatur. Secunda est Austri-
solani, in ortu brumali, Notapelioti subiecta: regitur praeci­
pue a Venere et Saturno. Tertia, mixta ex Aquilone et Subso-
30
lano, in o rtu solstitiali, subiecta Borrapelioti: reg itur
praecipue a Saturno, habetque socium gubernationis Iovem.
Quarta mixta exAustro et Africo, in occasu, brumali, subiecta
Libanoto: regitur a Marte, habetque sociam Venerem. Hinc
124
Epistemon
1...,37,38,39,40,41,42,43,44,45,46 48,49,50,51,52,53,54,55,56,57,...143