unum, duove, alia antecellunt: ex quibus quattuor simplicia,
scilicet calidum, humidum, etc. item quattuor composita,
scilicet calidum et siccum, calidum et humidum, frigidum et
siccum, frigidum et humidum. Haec constitutionum genera,
5
quomodo se habeant in humanis corporibus, licet nulli
hominum sit notum, nec in aliquo inveniatur perfecta et tem­
perata constitutio, tamen ego in eo libro quem de Sympathia
et antipathia universi conscribam, quomodo id fiat, declarare
enitar. PHIL. Profecto et legi et audivi: sed hunc modum
10
quem declarare es pollicitus, nullibi potui consequi. quare
Rei publ.[icae] humanaeque societati rem magnam et omni
laude dignam praestabis. EPIST. Addam aliquid de piscibus:
ii, quo ad collationem cum terrestribus animantibus, omnes
natura frigidi et humidi sunt, ob vivendi rationem, et ob loci
15
ac victus frigiditatem: atque minus habent sanguinis, quam
animantia terrestria: ac corpore, propter maiorem humi-
ditatem, qua constant, vastiore sunt, et ingenio rudiore ac
hebetiore. Unde Plato in Timaeo, Pythagorae sententiam se­
cutus, non praeter rationem ex hominum hebetissimorum
20
genere ortum habere dixit, quos praeter motum ac vim
vegetatricem et altricem, quinque sensibus praeditos, ac
dormire, et stridorem quasi vocem quandam edere, constat
viris revera doctis: et ego in eo libro aperte ostendam, contra
Aristotelem, qui in libro De respiratione, pisces respirare
25
negat, quod pulmone careant, quodque frigido admodum
et exiguo sin t sangu in e , in qu ibus po tissim um
respirationem esse sitam vult. Nam et Plato in Timaeo, pisces
respirationem, quamvis hebetiorem et exiguam, habere
docet: idque per branchias fieri, Galenus lib.[er] 9. de Usu
30
partium confirmat: sicut a maioribus piscibus, u t a balaenis,
per fistulam capiti adiunctam, respirationem fieri declarat.
PHIL. Pulcherrimae sunt istae, et arcanae valde quaestiones:
sed temporis iniuria pratereundae sunt. Et ego ratione
144
Epistemon
1...,47,48,49,50,51,52,53,54,55,56 58,59,60,61,62,63,64,65,66,67,...143