autem veterinarii sequuntur, quos Ippiatpou j Graeci vocant,
iisdem quibus Medici vestigiis ingredientes: quamvis alii
qu idam morbi sin t in ium en tis. E ten im coriginosi,
farcim inosique fiu n t equ i, malleo, pu lm un cu lo ,
5
exungulatione, ceterisque similibus laborant: quod genus
hominem raro attingit. Si itaque placet, dicas nonnihil de
ista facultate: ego enim, licet haec dudum apud Theophilum
legi, iam tamen quasi evanuerunt rem igitur gratam mihi
facies, si obiter saltem quaedam exposueris. EPIST. Sane
10
iusta petis. De natura enim aliquid manifestum ac evidens
cognoscere, ex nulla parte aliunde contingit, quam ex
Medicina. Necessarium quippe est, ut omnis medicus de
natura sciat: et omni studio annitatur, ut cognoscat, si modo
aliquid eorum quae fieri deben t recte praestare velit.
15
Quapropter apte me ad id vocas: et ne tibi deesse videar,
dicam quae tempus et occasio tulerint. Medicus in primis
singula percognita et in promptu habere debet, quomodo
se habeant ad hominem comparata: alias neque cognoscere
quae ab ipsis fiunt potest, neque recte uti. tandem oportet
20
habere cognitionem affectionum, quae nimirum homini ex
facultatibus ac potentiis, quae item ex figuris adveniunt.
Quaecunque enim flatum et revolutiones operan tur in
corpore, ea in causis strepitum et sonitum facere solent:
quae insuper carnosa sunt et mollia, in talibus torpores et
25
excrescentia, velut in trucidatis, fiunt. haec manifeste
trahunt, et plena sunt attractae humiditatis: illa influentem
quidem humorem potissimum omnium suscipiunt, non
autem similiter attrahunt. Ita solidae et rotundae figurae,
nec attrahunt, nec suscipiunt: sicut spongiformes et molles,
30
quae ubi admotae maxime fuerint et adhaeserint, ebibunt,
duraque fiunt, ac augescunt humore accedente, maxime
pulmo: quae patiuntur propter figurae naturam, in via Hi­
ppocratis. Porro quae in chirurgiis per sectionem aut ustio-
164
Epistemon
1...,57,58,59,60,61,62,63,64,65,66 68,69,70,71,72,73,74,75,76,77,...143