et nebulosi. cumque ambiens aer nostrum corpus, et qui in
eo sunt spiritus, alterare omnium maxime possit: diligenter
perquirendum est, quae qualitatum in eo dominetur. Et se­
cundum Hippocratem in Epidemiis, in diuturnis morbis
5
terram mutare expedit maxime. quo fit, ut situs locorum
terrae accurata opera ab ipsis Geographis perdiscendi
necessario sint medicis, atque astrorum siderumque ortus
et occasus perspecti esse, et in promptu habendi. Circa
eorum vero quae a ssum un tu r rationem , habenda est
10
consideratio bonitatis, mensurae, qualitatis, consuetudinis,
delectationis, ordinis, temporis, horae et aetatis: dandaque
opera, ut nunquam plus quam exigit natura ingerat: sed tam
in sanis quam in aegris expendant accurate, qualitatem
ciborum , et con suetud inem . Nam u t H ippoc ra tes 2.
15
Aphor. [ismorum] 50. docet, quae ex longo tempore consueta
sunt, etsi deteriora sunt insuetis, minus molestare solent.
circa haec et cibi delectabiles, etiamsi parum deteriores sint,
saepe melioribus praeferendi sunt, secundum Hippocratem
2. Aphor.[ismoru] 38. et ordo rectus ciborum observandus,
20
ne praepostero ordine cibi ingerantur, ac intempestive: qui
temporibus anni, et aetatibus congruentes, accommodandi
non sine iudicio sunt. Porro quod ad motum attinet, omnis
generis exercitia intelliguntur: quibus frictio et gestatio, sub
qua equ ita tionem et vec ta tionem com p rehend im u s,
25
annumerantur. Ceterum qui sanitatis studio tenentur, ii
exercitiorum praecipuam curam habebunt (quod illorum
maxima sit commoditas) et tempus ac mensuram eorundem
non negligenter observabunt. quare otium diuturnum ac
quies immodica obsunt. Hinc de somno et vigilia respectus
30
advertendus est diligenter. Somnus quidem nihil aliud est,
quam animalium facultatum quies: cuius commoda sunt,
ciborum confectio, humorum concoctio, oblivio aegritu­
dinum animi, mentis insaniae correctio: cuius denique
tempus vespertinum magis diurno proprium est. Praeterea
174
Epistemon
1...,62,63,64,65,66,67,68,69,70,71 73,74,75,76,77,78,79,80,81,82,...143