diatessaron. Prima enim (ut Ptolomaeus inquit) septem illa
continet: mentem , imaginationem , memoriam, cogita­
tionem , opinionem , rationem , scientiam. quo numero
consonantia constat, quae vocatur ex omnibus. Secunda
5
quattuor, visum, auditum, olfactum, tactum, (nam in eo
gustus est) aequas numero partes quinariae partibus. Tertia
ru rsum tres, auc tum , fastig ium , d e c rem en tum : cui
quaternaria respondet. Item si partes animae feceris,
rationis, irae, cupiditatisque sedes, in prima (secundum
10
Politianum) septem sunt, acumen, ingenium , solertia,
consilium, sapientia, p ruden tia, experientia: in altera
quattuor, aequanimitas, impaviditas, fortitudo, tolerantia:
in tertia tres, temperantia, continentia, verecundia: quibus
triplex eadem symphonia conflatur. Omnium autem inter
15
se concordia, iustitia nom inatur. Item trinis generibus
spectativae partis, et activae, tria illa congruent: enha-
rmonium, naturali, moralique: diatonicum, divino et civili:
chromaticum, matematico et oeconomico. Productionum
vero mutationes, vitae morumque conversionibus respon-
20
den t. Haec Politianus. Artificialis po rro quaedam est
harmonica, quaedam rhythmica, aut metrica. Primae partes
numerantur, soni spatia, systemata, genera, toni44, mu­
tationes, modulatio. Secunda Latinis dicitur numerus, arsin
habet et thesin: hoc est, levationem ac positionem, quibus
25
videlicet plauditur, oriturque de numeris connumeratis,
dinumeratis, complicatis, ac sesquatis. Discernitur visu, ut
in saltatione: auditu, u t in cantu: tactu, in venis. Quippe
medicorum doctissimus Herophilus, motus omnes illos et
pulsus humani corporis, in musicos digessisse numeros
30
narratur. Sunt vero numeri omnes, ut Politianus enumerat,
au t iudiciales, au t p rog resso res, au t occursores, au t
recordabiles, aut sonantes, vel si mavis corporales: u t illi
44 K: genera toni
186
Epistemon
1...,68,69,70,71,72,73,74,75,76,77 79,80,81,82,83,84,85,86,87,88,...143