vena, per renes et urinarios meatus in vesicam delatum: in
cuius inspectione, consistentia, color43, quantitas, et contenta
consideranda magnopere sunt. et certitudo, velut scopus in
op tim a u rina, et quae est hom in is secundum omnia
5
temperati; haec est, quae in substantia mediocris est, ac
quantitate potioni quae assumpta est respondet, colore
subrussa et subflava, sedimento albo, levi et aequali. Ad
idem iudicium et egestio requiritur, quae in optimo gradu
mollis sit, et compacta atque cohaerens, eodem tempore,
10
quo in secunda valetudine assuevit, reddita, et quae iis quae
ingesta sunt proportione respondeat, Hippocrate auctore
necessum est. Ubi insuper pulmo aut thorax passionibus
infestatur, sputa tum potissimum considerare incumbit.
Pulsus quoque adv e rtendu s, qui est mo tus cordis et
15
arteriarum sensilis quo a tto llun tu r et subm ittuntur. ii
sumuntur ex motionis tempore, tam sublationis quam sub­
missionis: a quantitate sublationis seu diastoles, a robore
virtutis, a corpore et substan tia arteriae: a quan titate
infusionis seu plenitudinis arteriae, a qualitate caloris; a
20
tempore quietis, a rhythmo sive proportione temporis ad
tempus, a progressu aequalitatis et inaequalitatis, ab ordine
et ordinatione. PHIL. Hactenus, ut ego quidem advertere
potui, communem philosophiam tractasti, et contempla­
tivam, quoad primam Philosophiam: tum quae de anima
25
pertractat, et Mathematicen, quoad Astronomica et Theorica
principia. Itaque restat, u t de ceteris Mathematicae do ­
ctrinalibus, una cum Sphaericae pedissequis, breviter dicas:
tandem ad activam doctrinarum partem te libere conferre
poteris. EPIST. Prima doctrinalium est Arithmetica, quae se-
30
cundum Politianum, numerum tractat, aut seorsim quemque
43
corr. ex calor; K: color
182
Epistemon
1...,66,67,68,69,70,71,72,73,74,75 77,78,79,80,81,82,83,84,85,86,...143