etiam signentur, qui sunt in saltatione et in certo motu
visibiles. Huius partes quinque sunt: tempora prima, pedum
genera, agoge mutationes, rhytmopoea. Haec Politianus ad
verbum. Tertia ab elementis et syllabis pergit ad pedes. Pedes
5
syllabis constant, syllabae autem temporibus tenduntur.
Ceterum tertia doctrinalium est Geometria, a puncto, quae
nota impartilis est, lineas pervidet rectas, circumferentes,
flexuosas, iacentes, perpendiculares, alternas, disterminas45:
angulosque iustos, angustos, latos, summitates, circulos,
10
semicirculos, et qui limites fasciati vocantur: trilateres,
quadrilateres, multilateresque figuras. Inque his aequilateras,
aequicruras, gradatas, rectangulas, acutiangulas, obtusian­
gulas, et quae parte altera longiores sunt et rhombos, et
rhomboides, et mensulas. In solidis, pyramides, prismata,
15
conos, cylindros, cubos, sphaeras, etiamque illa quae vocant
octoedra, dodecaedra, icosaedra: quae suo tempore, si vita
superstitero, in libris de Philosophia omnia diligentius
excutiemus. Sufficit iam haec, quasi in catalogum redacta
etiam a Politiano, breviter numerasse: ut habeas quod, o Phi-
20
lomuse, examinare tandem possis. Multa ego praeterii, quae
Politianus numerat, u t insolentiam illam vocum vitarem:
quandoquidem locus ea fusius tractandi, hic non sit deter­
minatus. De quarta illa doctrinalium, superius in tractatu de
coelo satis diximus. Huius sex sunt pedissequae: Calculatoria
25
seu Logistice, figuris utitur numerorum novem, quas Pytha­
gorici excogitarunt. quae sex generibus continetur: elemen­
torum expositione, compositione, ablatione, multiplicatione,
partitione, quadrati lateris inventione. Geodesia vero, quae
etiam a Pappo geomeria46 vocatur, et ipsa in sensilibus
30
vertitur, continetur generibus recto, plano, solido, pedatura
ipsa, porrecto, constrato, quadrato pede, figuris, climatis,
45 K: disterminans
46 K: geometria
188
Epistemon
1...,69,70,71,72,73,74,75,76,77,78 80,81,82,83,84,85,86,87,88,89,...143