aerarii, ferrarii, et ceteri sibi manibus victum parantes. de
quibus suo loco aliquando tractabimus, ut sumus polliciti, si
diutius supervixerimus. Haec interea, quoad praesens,
sufficiat numerasse. nec te audisse taedeat: quandoquidem
5
Politianus in istarum artium enumeratione longe, etiam
quintuplo magis, atque Cornelius, et vetusti illi Catalani,
occupatus fuit. Ego vero, quarum exiguus aut nullus usus
est, praeterii, quasi indigna nostro proposito: sed de quibus
aliquando tractaturos nos deliberavimus, eas tantum recitare
10
volvi. PHIL. Audivi sane animo quieto et attento: imo si et
plura in medium attulisses, eadem patientia fuissent gra­
tissima. Sed cum tibi ita subsistere videtur, non potest mihi
non placere. Unum autem restat, postquam numerasti
multa, et divisisti, vellem u t iustitiae superius tractatae
15
nonnihil etiam adderes de magistratu, legibus et felicitate,
saltem obiter: quandoquidem hactenus de dispensativa,
quae est domini, mariti, patris, quaerit, servat, adornat,
utitur, regiaquae est, satrapica, civilis, et idiotica, dixisti.
Haec enim conven ie t con iunctio , ethice, politice, et
20
oeconomice, plurimum. EPIST. Magistratus adeo necessarii
sunt, ut sine ipsis civitas nulla esse possit: adeoque honesti,
ut ad ornatum et honestatem aptiores magis natura non
produxerit. emptionem enim, venditionem et decorem
servant ac tuentur: aedilitatis officium gubernant, qui circa
25
actiones damnatorum, et eorum quae paulo ante posita,
quo rum insc rip tiones factae sun t, et circa custodias
corporum versantur. Hinc summe quidem necessarius
m ag istra tu s, sed om n ium difficillimus, et gravis
200
Epistemon
1...,75,76,77,78,79,80,81,82,83,84 86,87,88,89,90,91,92,93,94,95,...143