Penes passionem ultimo consideratur aequipollentia propo­
sitionum, quae hoc versiculo constat:
Prae contradic, p o s t contra,praepostque, subalter.
5
Praeterea sunt propositiones modales, quae ex quarto
accidente oriuntur. Hae quattuor modis constant, quae sunt:
possibile, impossibile, contingens, et necesse. Postremi duo
sunt affirmativi, primi duo negativi, alii universales, alii
10
particulares. Porro hypothetica propositio ex primo acci­
dente orta est, ex duabus categoricis coniunctione una, aut
conditionali, aut copulativa, aut disiunctiva: quorum negatio
vel affirmatio penes coniunctionem consistit. Si coniunctioni
negatio fuerit apposita, sive praeposita, negativa est tota
15
propositio: si m inus, affirmativa. Huc re fe run tu r d e ­
dicativae, abdicativae, congruae, incongruae, suppares,
alterutrae. Quod ad tertiam partem attinet, sunt quae de
credibili ratiocinatione dicuntur. Dicitur autem credibilis
ratiocinatio, ad differentiam demonstrativae et rhetoricae.
20
haec enim suasorie ratiocinatur, illa necessarie. Itaque
credibilis ratiocinatio seu argumentatio, est iusta argumenti
p e r o ra tion em explicatio. H u ius sex sun t species:
syllogismus, enthymema, inductio, exemplum, et Sorites seu
inversus syllogismus, et dilemma. Syllogismus est oratio,
25
in qua quibusdam positis, aliud quiddam ab his quae posita
sunt ex necessitate accidit, eo quod haec sunt. Syllogismus
est duplex; categoricus, qui Argumentatio nuncupatur, in
qua e tribus terminis duae propositiones ita conficiuntur,
ut ex his conclusio necessario sequatur: hypotheticus vero,
30
licet to tidem p ropo sition ibu s constet, in hoc tam en
differunt, quod ille tribus simplicibus propositionibus, hic
altera saltem composita constat. Syllogismo qua ttuo r
accidunt: materia, forma, canon, et reductio. Materia sunt
214
Epistemon
1...,82,83,84,85,86,87,88,89,90,91 93,94,95,96,97,98,99,100,101,102,...143