duplicem habet differentiam. In primo cessat corpus, et
incipit anima: unde nominatur animal. In secundo cessat
anima, et incipit ratio, unde nom inatur homo. In tertio
cessat intellectiva potentia, et incipit mens, quae sola sine
5
controversia de foris advenit, unde nominatur Deus. iuxta
oraculum: Ego dixi, dii estis. Statuum vero nomina sunt,
sensus, iudicium, et intellectus. Intervallorum media ipsas
species deferentia sunt, diaphanon, phantasia, et ratio. Cui
rei h a u d absim iles p ro ferim us tres partes: Abraham
10
superior, Isaac inferior, Iacob medius. Praeterea quando­
quidem trium regionum duo intervalla sensus et iudicium
duplicantur, secundum inferius et superius, et utraque ad
binos reducuntur terminos: restant decem scalae gradus,
per quos ad cognitionem omnium quae sunt vere, aut sensu,
15
aut scientia, aut fide, ab imo ad summum ascendere po­
ssumus. Qu i secundum Abraham in libro Ietzira sic
habentur: decem numerationes praeter quid, decem et non
novem, decem et non undecim: intellige in sapientia, et sape
in intellectu, investiga in eis, et proba ex eis, et statue rem
20
super puritates suas, et repone creatorem in thronum suum:
haec omnia non tam sunt quid, quam quo. Suprema vero
mens in homine aliud quid est. Quippe sicut Deus in mundo,
ita mens in homine in ter decem Sephiroth regni gerit
diadema: quae sola divina est, et sola extrinsecus homini
25
accidit: cuius lumine recepto virtutes inferiores diriguntur
et gubernantur, quousque intellectus intelligens, et ipsum
intellectum, sint unum et idem, u t scribit commentator
arboris decem Sephiroth. Quod secundum magistros super
verbis prophetiae, In lumine tuo videbimus lumen, ita
30
diiudicatum est: quod in influentia mentis, quae influit ex
te, intelligimus et rectificamur. Quo fit, u t coelestis sa­
pientiae ad ipsum saltem modum Matheseon participes
simus. Ideo nemo ad hoc genus philosophandi idoneus est,
nec quisquam vere Theologus, quantumvis senex, et qua-
226
Epistemon
1...,88,89,90,91,92,93,94,95,96,97 99,100,101,102,103,104,105,106,107,108,...143