secundum implicat, u t tota virtus eius inde gubernetur. Quo
fit, ut constringantur utrique vinculis concordiae, et saepe
tam suas quam compraehensorum naturas et appellationes
m u tua sibi liberalitate condonent. Quem admodum in
5
sensibili mundo sphaerae novem moventur ab empyreo
immobili, cui Metattron assidue praeest: sic in primo, novem
angelorum chori moventur ab immobili Deo. Similiter in
immobili silentio cunctorum creator, primo simul omnia
creavit, postea novenario sermone ad proprias singula
10
quaeque distinctiones commovit. Quintum opificium est de
dup lici loco, pa rad iso et in ferno . Pro dup lici au tem
hominum conditione, spirituali et corporali, ac pro duplicis
mercedis retributione, duplex est paradisus. alter, in quo
speculatio illuminans est sita, hoc est, vivificans, quam
15
Scholastici cognitionem Dei intuitivam appellant, ut quae
con tinga t an im ae separa tae pe r lum en gloriae, ac a
maturissime pensitantibus sola esse beatifica probetur. al­
ter, in quo contemplatio quae non sit, illuminans vocatur,
quae fit per species connaturales, et non est beatifica: illa
20
communiter coelestis, haec terrestris nuncupatur. Nunc
itaque, qu ando clara Dei visio, et p e rp e tu a summae
divinitatis fruitio, pro suprema hominis parte intellectu et
voluntate beatis donantur, idcirco iure optimo ea nisi in
supremo mundo contingunt nemini: nec antea apprae-
25
hendit58 hanc intuitionem quisquam, nisi separata anima
eius ab eo. Quare secundum Ramban Gerundensem in
Exodo, mortali homini si quando Deus videri dicitur, id per
angelum fieri pu tatur. Simili modo duos tartaros esse
deputatos deprehendimus, superioris et inferioris mundi,
30
ad torquendum nociva corpora in tempore, ac animas pravas
58K: apprehendit
236
Epistemon
1...,93,94,95,96,97,98,99,100,101,102 104,105,106,107,108,109,110,111,112,113,...143