facere potest quam fecit, quo ad ipsam additionem. Eius
voluntas differt ab essentia, ratione non re: quae placens in
omnibus impletur, tam in nobis, quam de nobis: cui
voluntatem nostram conformare tenemur, in ratione volendi
5
ex charitate. Quod vero secundam concernit partem, In
principio creavit Deus coelum et terram ex nihilo, simulque
cum coelo empy reo et m ateria angelos: quo rum alii
difformes et personaliter distincti in essentia, ex quibus
maior cecidit Lucifer, qui cum suis sociis voluntate obstinata
10
malefecit: alii perfecti et beati post conversionem, gratia
cooperante donati, proprio corpore carentes, distributi in
tres hierarchias, et novem ordines, ad ministerium Dei, et
custodiam hominum delegati. Itaque ipsa materia informi
a principio creata, lux tandem facta est, firmamentum in
15
medio aquarum: et post omnia homo, in quem sicut in
angelum, imaginem et similitudinem suam posuit Deus,
eumque praefecit paradiso terrestri: ubi de costa Adae Evam
formavit, mortalem quodammodo et immortalem factum:
cu ius p ro c rea tio fu isse t in sta tu inno cen tiae , sine
20
c o rrup tion e et p ru ritu . quem v id en s d iabo lus per
obedientiae humilitatem posse eo ascendere, unde ille per
superbiam corruerat: in specie serpentis, ex superbia et
invidia tentare humanam naturam, in ea parte ubi debilior
videbatur, Dei permissione aggressus est. Hinc peccans Eva,
25
principali peccato inobedientiae, libero tandem arbitrio,
spontaneo appetitu declinavit. Gaudet autem homo non
libertate sola, sed gratia quoque operante et cooperante,
mediante qua virtus in homine, solo Deo operatur. Hinc de
virtute liberi arbitrii Pelagi opinio heretica est: et parentes
30
nostri ideo gratia et virtutibus eguerunt, quoniam eisdem
spoliati erant. Quo fit, u t peccatum primi hominis in omnes,
quoad culpam et poenam, transierit, non quidem secundum
animam quae infusa est, sed quoad corpus, proveniens ex
254
Epistemon
1...,102,103,104,105,106,107,108,109,110,111 113,114,115,116,117,118,119,120,121,122,...143