I
/Epistola nuncupatoria:/ REVERENDISSIMIS,
ILLUSTRISSIMIS, ET AMPLISSIMIS, SACRI RHOMANI
IMPERII PRINCIPIBUS, D.[omino] DANIELI
ARCHIEPISCOPO MOGUNTINO, ELECTORI, ac
5
Germaniae Archicancellario: D.[omino] Iacobo
Archiepiscopo Trevirensi, Electori et Galliae atque regni
Arelatensis Archicancellario: D.[omino] Ioanni Episcopo
Monasteriensi, Osnabrugensi, atque Paderbornensi
Administratori, antistitibus ac praesulibus optimis,
10
dominis suis clementissimis, Paulus princeps de la Scala et
Hun etc. se suaque studia et officia supplex comendat.
Cum animadverterem, Reverendissimi atque Illustrissimi
Principes, silentium et dissimulationem meam tantas mihi
calamitates importasse, ad extremum vobis confessus sum,
15
de universis meis aerumnis et miseriis, et tam magnis
vulneribus innocentiae meae salutaris fuit medicina con­
fessio. Nulla enim interposita mora mihi opem tulistis, et
pro mea innocentia apud Caesarem glorisissimum, Domi­
num meum clementissimum, per literas, ea, quae decuit
2 0
Principes Catholicos, et benignos erga perturbatos et fractos
animos, clementia intercessistis. Quibus intercessionibus
haud dubie perficietur, ut omnem conceptam de me animi
molestiam Caesar deponat, omnemque impietatem, quam
per iuvenilem aetatem quondam provocatus adversariorum
2 5
insultibus, adversus se, et Catholicam Ecclesiam admisisse
videbar, singulari benignitate condonet. Si igitur in hunc
tutum ac tranquillum portum receptus fuero, et in magna
ista tempestate atque eluvione calamitatum incolumis ab
omni detrimento, salvusque permansero: est quod vobis, pro
3 0
summa hac vestra adversus me humanitate, acceptum refe-
272
Epistemon
1...,111,112,113,114,115,116,117,118,119,120 122,123,124,125,126,127,128,129,130,131,...143