et humana omnia contemnamus, nosque in servitutem Deo
pie, sancteque dicemus, atque illius gratia tutelaque contenti
reliqua caeteris aequo ac libenti animo concedamus. Haec
autem ab iis effici posse aio, quibus spiritum suum Deus
5
impertiverit, ceteri neque ea exequi, neque cum Deo, neque
cum hominibus, neque secum ipsi pacem habere possunt.
Trado ergo hoc opere quicquid unquam apud universos
Theologos et Philosophos, et in universa Encyclopaedia tradi
potuit, et in primis donum praestantissimum Dei a Deo pe-
10
tendum esse, qui solus ex omnibus et pacem, et scientias et
caetera bona liberaliter munifice, prolixeque largitur: solus
homines fractos, atque afflictos calamitate et maerore, qui
misercordiam Dei suppliciter implorant, iuvat, eisque
libentissime opitulatur, et suscipit defendendos, quos hom-
15
ines deseruerunt. Siquidem vero hoc in vobis donum tam
liberale, tamque munificum appareat, vestroque hortatu
EPISTEMON veluti qui a Theologis vestris, et in primis ab
illis, qui in Societate IESU militant, viris optimis, piis et
candidis, bona ex parte et lectus et approbatus sit, tum etiam
20
Oratio pro Rhomana ecclesia huic adiecta lucem capiant:
vobis quoque Principibus liberalissimis, et omnium piorum
et doctorum virorum amantissimis hos labores meos, hunc
EPISTEMONEM, de rebus omnibus, et universis scientiis
disserentem, iure optimo deberi putavi. Hunc proinde vo-
25
bis vestro iure adscriptum accipite animo benevolo et
benigno, Principes optimi: hunc perlustrate, hincque
dispicite, non omnes qui pietatem colunt eandem vitae sequi
viam. Sunt enim, qui Rempub.[licam] capessant, seque ad
gerendas res magnas hom inum que generi fructuosas
30
accomodent: sunt, qui otium praeferant, et in contempla­
tiones rerum divinarum sese totos constituant: alii ad Ius
Civile, alii ad mercaturam sese applicant, alius denique alio
aetatis degendae genere implicatur: sed quam quisque vitae
non vitiosae viam adamarit, in ea potest iustitiam, fidem,
278
Epistemon
1...,114,115,116,117,118,119,120,121,122,123 125,126,127,128,129,130,131,132,133,134,...143