vere aut sensu, aut scientia, aut fide, ab imo ad summum
ascendere possumus. Intellectus enim humanus quae supra
sunt intelligit in sapientia, et quae infra sunt, sapit in inte-
lligentia. Et sensus exterior statuit rem ab obiecto per species
5
oblatam, et sensus interior statuit rem super puritates, id est
abstractiones specierum, quae ante fuerant diaphano, ac
demum phantasiae sunt peculiares. Deinde iudicium inter
phantasiam et rationem, investigat ex iisdem apparentiis, et
ratio discursu vario conclusioneque probat in eis. Itaque
10
intellectus Creatorem ut caussam omnium caussarum pri­
mam, reponit in thronum suum, quae est ipsa mens. Unde
decem num era tiones quibus hom in i con ting it rerum
apprehensio referuntur ad obiectum, diaphanon, sensum
exteriorem, sensum interiorem , phantasiam , iudicium
15
inferius, iudicium superius, rationem et intellectum, quae
omnia non tam sunt quid, quam quo. Suprema vero mens
in homine aliud quid est. Quapropter sicut Deus in mundo,
ita mens in homine inter decem Sephiroth, regni gerit
diadema, et recte cognominatur corona. quae sola divina est,
20
et sola extrinsecus homini accedit, a cuius lumine recepto
virtutes inferiores diriguntur et gubernantur. Sunt autem de­
cem numerationes vel Sephiroth a Symbolistis appellatae,
atque nomina divina, quae nos mortales de Deo concipimus,
vel essentialia, vel personalia, vel notionalia, vel communia,
25
scilicet Corona, sapientia, p ruden tia sive intelligentia,
clementia seu bonitas, gravitas vel severitas, ornatus,
triumphus, confessio laudis, fundamentum et regnum. Su­
pra coronam vero ponitur infinitudo, et est abyssus. Literae
sunt 22. KAleph, nota summarum et altissimarum rerum,
30
quae primo effluxu divinae bonitatis subsistunt: ut puta
angeli, qui d icun tu r Haioth hakados, id est, animalia
sanctuarii, vel potius vitae absque medio subter Deum. Hi
angeli (inquit Capnion) virtute Dei, proxime inferiores
purgant, illuminant et perficiunt, quae communi vocabulo
294
Epistemon
1...,122,123,124,125,126,127,128,129,130,131 133,134,135,136,138-139,140,141,142,143