Semitae autem sunt triginta duae, a summo culmine ad ima
basis tendunt, quarum prima est Intelligentia miraculosa,
sive occulta, lumen dans intelligere praecedentia sine prin­
cipio, nominaturque gloria prima, quoniam nulla creatu-
5
rarum mera essentia ac veritati eius valet appropinquare.
Secunda est intelligentia sanctificans, videlicet fundamentum
sapientiae aeternae, quae vocatur fides, et nominatur parens
fidei, eo quod de eius virtute fides infunditur. Tertia, Inte­
lligentia absoluta, est intentio principiorum, quae non
10
radicavit ad reducendum sibi aliqua in penetralia maiestatis
suae, quae infundantur ab anteriore. Quarta, Intelligentia
munda purificat numerationes Symbolicas et figurationem
earum emendat, disponitque terminos, et extremitates suas,
u t sint absque detruncatione au t dispersione. Quinta,
15
Intelligentia fulgida, dicitur Symbolistis gloria secunda. Sexta,
Intelligentia resplendens, sedet super thronos splendoris, et
illustrat fulgorem luminarium, et infundit influxum suum
praefecto superficierum, et eminentiarum. Septima, Intelli­
gentia inductiva, est ipse thronus gloriae, perficitque veri-
20
tatem communicationum spiritualium. Octava, Intelligentia
indicata, quae conveniens unio dicitur, et est proprium ipsius
prudentiae, quae infunditur a sapientia superiore. Nona,
Intelligentia triumphalis vel aeterna, vocatur paradisus
voluptatis paratus sanctis. Decima, Intelligentia dispositiva,
25
aptat sanctis in fide apparatum, u t induantur spiritu sancto,
et est illud quod vocatur Tiphereth in statu supernorum.
Undecima, Intelligentia claritatis, est species ipsa magni­
ficentiae dicta, nnnin quoniam ex ea oritur visio vatibus
visionem videntibus. Duodecima, Intelligentia notata,
30
insignis raptus, a qua defluunt virtutes spirituales instar
1Rijec nnmn nije identificirana, ali se najvjerojatnije, prema kontekstu, radi o korijenu
n i n sto znaci gledati ili imati viziju.
306
Epistemon
1...,128,129,130,131,132,133,134,135,136,138-139 141,142,143