infusionis un ius ab altera secundum prim i influentis
energiam. Tredecima, Intelligentia recondita, illustrat solum
potentias talium intellectuum, qui per cogitationem fidei
creditae vident. Quartadecima, Intelligentia illuminans, quae
5
est ipse Hasmal angelus Ezechielis, quasi species electri, in­
stitutor arcanorum, animalium sanctuarii, et intentionum
eorum. Quintadecima, Intelligentia subtiliata, disponit
ordinem, quo conceditur accessus, per gradus ascensionis.
Sextadecima, Intelligentia fidelis, qua augentur virtutes
10
g ratificatae iux ta v itas eo rum in qu ibus h ab itan t.
Septimadecima, Intelligentia probatoria, est tentatio et
probatio antecedens, in qua consistit donum Dei benedicti
erga omnes sanctos eius. Octava decima, Intelligentia
confirmans, est virtus restaruans in numerationibus symbo-
15
licis, si quid illis desit vestiendo eas de spiritu sanctitatis suae.
Nonadecima, Intelligentia voluntatis providet omnibus
creatis, et per eam cognoscunt Symbolistae veritatem
sapientiae superioris. Vigesima, Intelligentia constituens, facit
stare ipsam creationem in caligine munda. Et Symbolistae
20
dicunt, quod sit caligo, iuxta illud, Caligo in circuitu eius.
Vigesima prima, Intelligentia innovans, per quam reparantur
et innovantur omnia creata in hoc mundo. Vigesima secunda,
Intelligentia domus largitatis, de medio infusionis illius
trahuntur arcanum, et absconditum, quae habitant in um-
25
bra eius, et adhaerent eductionis studio atque diligentiae pro­
moventis ad alta. Vigesima tertia, Intelligentia activitatum,
est collectio et universitas operationum spiritualium, sic dicta
propter influxum, qui congregatur in ea de fonte pelagi
superioris, et gloriae excelsae. Vigesima quarta, Intelligentia
30
medians, qua colligitur influentia gratiarum, et ipsa infundit
largitatem in omnia stagna seu piscinas benedictionum a se
appropriatarum. Vigesima quinta, Intelligentia collectiva,
308
Epistemon
1...,129,130,131,132,133,134,135,136,138-139,140 142,143