sun t quae tibi paucis eran t de Symbolica Philosophia
narranda, intellextin? PHIL. Intellexi probe, et usque adeo
me haec institutio tua oblectavit, ut parum minus abfuerit,
quin in ecstasin raptus, vix ad me redire queam: utinam mihi
5
perpetuo liceat istiusmodi hospitibus convivari, nil mihi vel
gratius vel antiquius contingere posse omnino arbitrarer.
Quocirca penes te et vitae meae, et fortunarum omnium ius.
Ego iam mihi videor esse non in Elyseis campis, sed in ipso
Paradiso, de quo Augustinus ad Orosium sic scribit, Paradisus
10
in Oriente situs est, interiecto Oceano, et a nostro orbe longe
remotus, in altissimo loco constitutus, pertingens usque ad
Lunarem circulum, unde illuc aqua diluvii minime perveĀ­
nisse dicitur. hic locus a primi hominis reatu interclusus est,
nec ulli animantium datur in eum aditus. In hoc igitur Pa-
15
radiso puto me iam versari et refici ambrosia ac nectare.
EPIST. Siquidem haec ea attentione audiveris, et complexus
sis, non dubito, te nostro consortio utilem, tibique nostra
studia haud ingrata fore: qua de re plura secundo libro
intelliges. Nunc tibi breviter nostrum dogma narrabo. Uni-
20
versa divina philosophia in quattuor distribuitur partes.
312
Epistemon
1...,131,132,133,134,135,136,138-139,140,141,142 143