quinque defecit, semper ex utrisque oppositis numeris
quinque et quinque adaequata surgent: quare comparatis
invicem linearum punctis, quaelibet lineae descriptio
numeralis, quinque et quinque obtinet. Quinarius igitur
5
numerus in circulo denariae revolutionis dicitur sphaericus,
quia u t vides omnes numeri Sphaerae ad quinque redi­
guntur. Id autem fit per quinque lineas in Sphaera ductas
quarum singulae decem continent. Eo itaque Sphaerico nu ­
mero, per decem multiplicato nascentur quinquaginta sive
10
portae intelligentiae, seu anni Iobelaei, cuius proportio dupla,
quae est arithmetica formalitas, in se multiplicata millesimam
generationem procreabit: quod si perpetuo sic facies, appa­
rebit, infinitudo, quae est regnum omnium saeculorum, a
Symbolistis Ensoph nominatum, et est Deitas ipsa sine indu-
15
mento. Reliqua enim Deus produxit, amictus lumine sicut
vestimento, ut esset lumen de lumine, ac inde cum vestimenti
sui lumine creavit mundum intelligibilem spirituum sepa­
ratorum, et invisibilium, quod Symbolistae vocant coelum.
Usque huc ascendit Moses, ut cognosceret lumen vestimenti
20
eius et sabbathum sabbathorum, et Iobelaeum superius, et
millesimam generationem. quod totum nil aliud est, quam
mundus superior idearum, angelorum, felicium animarum.
Siquidem ergo indumentum Dei transcendere, ac faciem eius
videre nequiverit, recte dicitur ex quinquaginta portis inte-
25
lligentiae una caruisse scilicet rp^nn id est vivificatione seu
essentia Dei. Christus enim Dei vera est essentia et mundi
vivificatio.
IV.
PHI. Fecisti mentionem numerationum, litterarum, semita­
rum, et portarum intelligentiae: quid obsecro haec sibi vo-
30
lunt? EPIST. Numerationes, sive attributa, vel scalae gradus
sunt decem, per quos ad cognitionem omnium quae sunt
292
Epistemon
1...,121,122,123,124,125,126,127,128,129,130 132,133,134,135,136,138-139,140,141,142,...143