Iustificatione, Vocatione, de patriae huius vero colono, deque
ignorantiae verae encomio. 6. De coetu Antichristi, hoc est
effrenata libidine et solitaria, pertinatia haereticorum atque
hypocritarum, deque Therapheutarum ritu. 7. De Labyrintho
5
Rhomani Antichristi, id est, Lutheri. 8. De Missa et eius
origine atque conditionibus. 9. De triginta duobus articulis
Canonis Missae. 10. De novem choris Antichristi Rhomani,
agminis videlicet Lutheri, omniumque haereticorum. 11. De
origine illustrium, Esseorum ritu, Argonautarum spiritu,
10
T h e rap eu ta rum , G ym nosoph ista rum in stitu tion e , et
utriusque nobilitatis initiis, eiusque statu atque regalibus, et
contemptu huius saeculi. 12. De revolutione Alphabetaria,
seu perfectissima, ad omne genus scientiarum methodo. 13.
De dialectica contemplativa ad consequendos scientiarum
15
habitus, perquam utilis ac necessaria. 14. Conclusiones in
omni scibili mille qu ingen tae qu inquag in ta tres olim
Bononiae propositae. 15. Encomium scientiarum.
II.
Studet ingrata, et importuna gens, mihi vitam eripere, et
meum nomen ex omni hominum memoria funditus delere:
20
at tu domine Deus et pater caelestis optime, atque sancti­
ssime, servulum tuum serva, quia in tua misericordia omnem
meam spem et praesidium locavi: omniaque mea pietatis
studia et officia, tibi consecravi, ut cum in nulla re opus opera
mea habeas, reliquum sit, quo illa constent in homines san-
25
ctos, et virtute praecellentes, qui mecum in hac vita misera,
fragilique pereginantur, quos tu iam inde ab omni aeternitate,
ex infinita mortalium multitudine selegisti, quo vitam puram,
et castam agentes, in terris, postea beati aevo sempiterno
fruerentur in caelo. Hos ergo consilio, doctrina, exemplo, re-
30
bus denique omnibus iuvabo, et viam tutissimam, rectissi-
mamque muniam, quae illos perducat ad vitam beatam et
286
Epistemon
1...,118,119,120,121,122,123,124,125,126,127 129,130,131,132,133,134,135,136,138-139,140,...143