maximis curis atque laboribus compensare eam quam
discendo cap iun t voluptatem : imo p raeter communes
doctrinas etiam Aegyptiorum, ac Hebraeorum priscam illam
Theologiam percurrere, et perspicere, et eam fidem, quam
5
cupiditati suae, erga bonarum artium studia debent liberare:
et in theatrum universalis Philosophiae prodire, in quo exer­
cetur Metaphysica, Physica, ex qua Medicina, tum quae de
anima pertractat, et Mathematicae quattuor, quas et doc­
trinales appellant, Arithmetica, Musica, Geometria, et Sphae-
10
rica (cum suis illis veluti pedissequis, Calculatoria, Geodesia,
Canonica, Astrologia, Optica, et Mechanica) nascuntur. Item
Moralis, Oeconomica, et Politica: Rationalis tandem, unde
Grammatica, Historia, Dialectica, Rhetorica, et Poetica emer­
serunt. Postea sacrum illud litterarum sacrarum symbolum,
15
quod Philosophiam symbolicam appellare soleo. Haec omnia
cui tandem tradam, ut talenti accepti aliquando rationem
reddere valeam?
III.
Quod ita patet. Ducatur Sphaera plana, sive circulus decem
figurarum numeralium super centrum quod sit quinque. est
20
enim medium denarii, et in eius circumferentia particulariter
denariae supputationis numeri singuli describantur, tran-
seatque diameter a minimo ad maximum, hoc est ab uno ad
novem, cuius divisio duos semicirculos efficiet: a parte
siquidem dextra Sphaerae post unum, et ante novem su-
25
perius commemorata, ponantur duo, tria, quattuor, quinque:
a parte vero sinistra post unum, et ante novem, reponantur
quinque, sex, septem, octo, et trahantur lineae per centrum
a duobus, ad octo, a tribus ad septem, a quattuor ad sex, a
quinque ad quinque. Tum si maximo cuique tantum sub-
30
traxeris, quantum abundat supra quinque, quod est Spherae
denariae centrum, atque idem suo minimo addideris, qui a
290
Epistemon
1...,120,121,122,123,124,125,126,127,128,129 131,132,133,134,135,136,138-139,140,141,142,...143