pietatem, temperantiam praestare, Deoque charissimus esse,
qui publicanis, et militibus, servis et dominis, parentibus et
liberis, maritis et uxoribus aptissimas leges dat: quas quisquis
observaverit animus eius omnibus bonis abundabit: veluti
5
quae animos sanant, inanes timores et sollicitudines de­
trahunt, cupiditatum et libidinum flammas, ardoresque
restinguunt: homines magnos, excelsos, et humana omnia
contemnentes efficiunt: pietatem, gaudium, pacem, spem,
securitatem largiuntur, et excedentibus e vita duces sunt in
10
coelum, ubi sanctis viris parata sunt praemia, quae neque
oculis cerni, neque verbis explicari, neque animo compre­
hendi queunt, ubi praeterea coeli species spectatur undique
sideribus ornata, et admirabiles astrorum ordines, ipso-
rumque dispares conversiones et multiplices cursus, quae
15
omnia continenter laudes Dei praedicant, et omnes nationes
cogunt esse gratas, et pietatem colere, et vim divinam
admirari, eamque dominam et effectricem rerum omnium
agnoscere. Quin etiam dies diei collatus, et nox cum nocte
comparata, et ipso rum a lte rn a accretio et d im inutio,
20
certusque ordo, perpetuaque constantia clamant atque
testantur, tantorum operum laudem fortunae ac temeritati
non esse tribuendam , sed aliquem praeesse, qui haec
universa ab initio constituerit, et sempiternis saeculorum
aetatibus omnia moderetur atque conservet. Denique ubi Sol
25
omnium rerum , quae aspectu sentiuntur, praeclarus ac
divinus, et qui homines tanta admiratione afficit, dux et
gubernator siderum cunctorum, et omnium rerum cadu­
carum salus et conservatio: qui candore suo splendidissimo
tenebras fugat, rebus calorem affert, coelum, maria, terras
30
exhilarat, et insatiabili quadam laetitia et voluptate omnium
animantium oculos atque animos complet, omnia terrarum
opera flammis radiantibus lustrat, et mundo salutarem
largitur, et maxime vitalem calorem, cunctas naturas augen­
tem, nutricantem, sensuque afficientem, ubi ad extremum
280
Epistemon
1...,115,116,117,118,119,120,121,122,123,124 126,127,128,129,130,131,132,133,134,135,...143