immortalem, atque haec mea beneficia, et studia tibi perinde
grata, et iucunda erunt, quasi tuo numini tributa forent. Hinc
est, quod nondum quum excessissem annum aetatis meae
vigesimum, Encyclopaediam sive orbem disciplinarum tam
5
sacrarum quam prophanarum , scripserim, quae tandem
typis Ioannis Oporini in lucem prodiit: sed malitia servi
nequam a manu ensis mei, multis erroribus aspersa, imper­
fecta, manca, mutila, et misere dilaniata, decennium ho­
minum in manibus versatur: id quod amplius mihi accedente
10
etiam cohortatione optimi viri Gerardi Martelli clarissimi
medici silentio ferendum minime fuit, cum propter multas,
tum maxime propter hanc caussam, quod optimo Caesari
Ferdinando huius nominis primo, felici quondam, augusto,
pio et Catholico Imperatori, dedicata fuerit, ut sub nomine
15
et praesidio, tam pii et Catholici principis, tam mendosa,
corrupta, ne dicam impostura servi illius nequam magna ex
parte haeretica, circunferatur. Appuli ergo animum ad illius
instaurationem, eamque ita restitui, ut plane opus novum,
catholicum, et longe utilissimum omnibus esse possit: quam
20
si quis se mihi obviam faceret, libenter ad unguem traderem,
et omnem prorsus nodum vel tenuissimum explicarem, in
re alias admodum nodosa. Sed miror, et demiror etiam, quod
admodum rari sint, qui ad id animum intendant, ad quod
natura quoque ipsa omnes trahimur, et ducimur, videlicet
25
ad insitam, vel potius innatam nobis cognitionis, et scientiae
cupiditatem, ad congregationem, ad societatem, ad commu-
nitatemque generis humani: quorum amor in nobis tantus
est, u t nemo dubitare possit, quin ad eas res nullo emo­
lumento invitati rapiamur, eiusque gratia avemus aliquid
30
videre, audire, discere: cognitionemque rerum, aut occul­
tarum , au t admirabilium, ad bene beateque vivendum
necessariam ducimus. Quocirca ingenuos homines in primis
decet liberali cognitione delectari, scientia capi, et cum
288
Epistemon
1...,119,120,121,122,123,124,125,126,127,128 130,131,132,133,134,135,136,138-139,140,141,...143