ram, et gratias agam et habeam quantas maximas animus
meus capere potest. Quocirca ex animo precor Deum Patrem
Domini Nostri Iesu Christi, ut in vobis hanc mentem bonam
conservet, ne unquam de hoc recto vitae curriculo declinare
5
possitis, utque animos vestros ab omni libidinum et cupi­
ditatum imperio prohibeat, (quibus alias homines, tanquam
rationis expertes, ferocitate exultant, et amentes in pios
feruntur) quo sermones vestri omnes, omnesque actus recti,
sancti et cum summa fide et aequitate coniuncti perpetuo
10
esse et permanere valeant: atque consilio et providentia
summi moderatoris, et cunctarum rerum Domini natura in
vobis omnis, omnisque pulchritudo virtutum vestrarum
optime regatur conserveturque: ut nihil sit dictu tam ino­
pinatum atque mirabile, nihil a cogitatione vestra tam remo-
15
tum, et in omni memoria inauditum, quin ad Dei voluntatem
nutumque statim existat. In sola enim Dei Opt.[imi] Max.[imi]
misercordia sita est vita et salus omnium: suae proinde solius
misericordiae confidere oportet, ne peccantes veniam despe­
remus, praesertim cum nulla scelera aut maleficia tam magna
20
esse possint, quin clementia Dei infinitis partibus maior sit.
Itaque non minus rebus adversis, quam secundis, semper
vero est, cur maximas Deo gratias agamus, quando nihil nobis
evenire possit, quod non magnum afferat adiumentum et
salutem. Quo fit, ut cum fervore iuvenili agitarer, multa
25
inconsiderate, multa perperam, pleraque nimis audacter
persecutus sim: non tamen alio animo, quam u t Clerus,
abusibus renuntians, verum atque sincerum Ecclesiae Catho­
licae usum amplecteretur. Magnum sane mihi adiumentum
et salutem attulit, quod densissimis tenebris involutus,
30
durissim aeque serv itu ti subiectus, ac inextricabilibus
Labyrinthis intricatus, fraudulentisque captionum sophi­
sticarum laqueis irretitus, per devia et deserta, amens, sine
consilio animoque latus, et fluctibus variis agitatus, unda-
274
Epistemon
1...,112,113,114,115,116,117,118,119,120,121 123,124,125,126,127,128,129,130,131,132,...143