animi piorum laetitia exultantes, pulcherrimam divini
numinis, et caeterarum omnium rerum scientiam conse­
quuntur, et globos aethereos monumenta manuum suarum
aeterna, et candorem Solis et Lunae, stellasque vagas, et
5
inerrantes, incredibili cum voluptate mirantur. Hunc itaque
EPISTEMONEM, qui per omnes liberales facultates, omnes-
que Philosophorum Sectas et artes incedit, et tradit opera
haec mirabilia, et divina sapientiae monimenta sempiterna,
atque immutabilem ordinem, pulcherrimamque descri-
10
ptionem, et structuram tanquam ad regulam factam, et ad
lineam respondentem, quae universos mortales ad cultum
et venerationem mirabiliter accendit: has, inquam meas lu­
cubrationes, quibus elucescit, quicquid obscurum et abditum
in Mosaica disciplina admiramur, et quicquid in naturae
15
universitate latet, ut pro primo declarandi animi mei erga
vos officio et studio eo animo excipiatis, quo semper piorum
vota excipere soliti estis: hancque gratiam pro summa vestra
in me pietate et clementia, quam vobis iure optimo et me­
ritissimo refero, quamque semper declarastis innocentibus
20
et egenis iuvandis, ut benigne consulatis, supplex oro. Dabo
porro operam, u t quod nunc simul p rop ter angustiam
temporis praestare me oportuit, prima commoditate singulis
operibus singulatim resarciatur. Interea id, quicquid est, mei
erga vos candoris, officii, studii, et observantiae, vobis
25
dedicatum, consecratum ac nominique vestro adscriptum
pignus perpetuum ac sempiternum, ut aequo, et bono, opti-
moque animo suscipiatis, obsecro atque obtestor. Faxit Deus
Opt.[imus] Max.[imus] quem a rden ti p ietate incensis
precibus rogo atque obsecro, ut omnibus vestris inceptis et
30
conatibus adsit, ut quicquid optatis, quicquid aggredimini,
vobis succedat ex sententia. Ego vero vos diligam semper
toto animo, et quanta maxima potero pietatis observantia
semper venerabor et colam: neque tamen pares Celsitudi­
nibus vestris gratias agere et habere, sed ne partem quidem
282
Epistemon
1...,116,117,118,119,120,121,122,123,124,125 127,128,129,130,131,132,133,134,135,136,...143