rumque et ven to rum arbitrio iactatus fuerim. Nebulis
namque ab oculis meis remotis, et miseriam, et calamitatem,
in qua constitutus eram, facile perspexi, et quam nudi,
quamque omnium bonarum artium Neopisti homines, vere
5
miseri, atque deplorati, egentes sint. Propterea summa cum
fiducia ad Dei misericordiam confugi, qui me omni periculo
atque calamitate liberaret, nec sineret in tenebris errorum et
ignorantiae versari. Qualis autem, et quanta sit bonitas Dei,
nemo intelligere potest, nisi hoc pacto expertus, et qui
10
beneficia ab eius liberalitate sibi tributa diligenter attendit.
Hinc est, quod ardores iuveniles, quod spiritus mendax, quod
impostor homo, quod falsa Neopistorum doctrina, quod doli
atque corruptela adversariorum meorum, quibus non modo
in me, verum etiam in scripta nostra insultare, eaque
15
depravare non dubitarunt, mihi innotuerint: hinc, quod
universa illa iam restituerim et instauraverim, atque timorem
Dei, et reverentiam adversus Deum, et verum ipsius cultum,
et vitam legum divinarum studiosam atque amantem, hoc
EPISTEMONE CATHOLICO, contra quondam per servum
20
illum nequam corruptam et depravatam, et maiore ex parte
diaboli artibus haereticam Encyclopediam in lucem ediderim,
atque ostenderim , quid in primis Deus ab hom inibus
requirat, ut nimirum mansuetudinem et lenitatem animi
colant, et quantum in ipsis est pacem cum omnibus homi-
25
nibus omnium generum habeant. Quod cum praestare
arduum atque difficillimum sit: tot causae dissidiorum et
offensionum fere semper existunt: doceo his libris, summa
et sedula primum diligentia vestigandam esse viam et
rationem, quemadmodum possimus hunc pulcherrimum et
30
dulcissimum pietatis fructum capere: deinde non minore
studio contendendum esse, ut ipsum capiamus, pacemque
quaeramus et retineamus. Sed cum omnia cogitatione, ani-
moque lustraverimus, una dumtaxat ratio inveniri potest
huiusce divini boni consequendi, si divitias, honorem, vitam,
276
Epistemon
1...,113,114,115,116,117,118,119,120,121,122 124,125,126,127,128,129,130,131,132,133,...143