quidem breviter totius Theologiae conceptum: at nunc
primum quasi a somno expergefactus, ad aeternam felicita­
tem iter conspicio: quod nondum ex philosophorum turba,
et disharmonia opinionum potui elicere. Hoc itaque est, Epi-
5
stemon doctissime, quod et me et multos alios ad contem­
plandum movit. Spretis siquidem omnibus facultatibus,
gratia cognoscendi hunc finem, nos ad graviora studia contu­
limus: et quoniam sic Deo placuit, ut tandem ad te deveni­
rem, oro perge. Postquam enim docuisti, omnes scientias
10
ancillas esse et famulas huius divinae contemplationis: non
dedigneris, quaeso, praeter ea quae docuisti, breviter osten­
dere, quae nam sint quibus hunc finem aeternae beatitudinis
consequi possumus. EPIST. Procul dubio, mi Philomuse, satis
ex Apostolo audivisti, quid te atque me facere oporteat, et
15
omnes qui cupiunt recipi in numerum sanctorum et dome­
stico rum Dei: n em pe ita circa Ch risti v e rbum esse
occupatum debere, ut ne vel latum quidem digitum ab eo
recedere videamur. Primo, vera fide in unum Deum, patrem
omnipotentem, creatorem coeli et terrae: prout in prima et
20
secunda parte Theologiae continetur. Secundo, fide solida
et perfecta in IESUM Christum, Deum et hominem: ut in
tertia parte habetur. Tertio, fide constanti in Spiritum sanc­
tum: ut in quarta dicitur. Prima pars creationis, secunda
redemptionis, tertia sanctificationis nuncupatur. Praesertim
25
autem in hac scias, Spiritum esse Deum: eiusque officia et
dona, quo reg itur sola vera Christiana et Apostolica80
Ecclesia, distincta ab hypocritica et antichristiana81, quae
diabolo auctore gubernatur, continens constitutiones et
ceremonias82 impias. In Christiana autem et vera Ecclesia,
30
ministrorum electionem Spiritus sanctus dat, vocat, ordinat,
et mittit: ideoque ceremonias pias et utiles praeparat, atque
80K: Apostolica Romana Ecclesia
81K: antichristiana, haeretica
82K: novas et
264
Epistemon
1...,107,108,109,110,111,112,113,114,115,116 118,119,120,121,122,123,124,125,126,127,...143