hoc est, nomen meum in aeternum, et hoc memoriale meum
in generatione et generationem. Unde patet, nobiscum non
esse nomen, sed figuram memorialem duntaxat. Hinc etiam
man ifestum est, angelo rum voces imagines esse, qui
5
spirituali voce nominentur, et non clamore, ceu sacerdotes
Baal: quibus ab Helia propheta 3. Regum 18. dicitur: Clamate
voce maiore: forsitan Deus in diversorio est, aut in itinere,
au t certe dorm it, u t excitetur. Sane debemus moveri,
incitarique ad veram fidem, spem, et charitatem Deo
10
gratissimam, et diligenti avaxefalairocev in divinorum
amorem transire, ac ut vetustissimus Hebraeorum Moses
Aegyptius tertio Perplexorum libro docet, intentionem
caeremoniarum recte observare, quae eiusmodi esse debet:
nempe, memoria Dei frequens, et timor eius, et amor eius,
15
et observatio mandatorum omnium, et ut credatur in Deum
altissimum, id quod necessarium unicuique est.
Sed abusus fallaces, Philomuse, vitare cura et diligentia
omni oportebit: alias hoc consortio nemo se dignum, quin
potius indignum reddet72. Haec sunt quae tibi paucis erant
20
de symbolica Philosophia narranda. intellexisti ne? PHIL.
Intellexi probe: et tantum delectatus sum hac lectione, ut
quasi in ecstasin raptus, vix redire possim, cupiens perpetuo
eiusmodi convivari hospitibus, Aliud non dicam, quam tu
mecum agas pro tuo arbitrio: non enim sum in Elyseis
25
campis, sed in ipso paradiso coelesti: de quo superius fecisti
mentionem, ubi reficior ambrosia et nectare. EPIST. Mihi
placet summopere, quod ea attentione audiveris, et tanta
aviditate haec complexus sis: non dubito: te nostro consortio
utilem, et tibi nos haud ingratos fore. PHIL. Adsum, age
30
iube, facturus quicquid volueris: et si placet, perge. EPIST
Hac parte finita, breviter tibi enarrabo nostra dogmata.
Totius divinae philosophiae quattuor sunt partes73. Prima
72U K: umetnuto u tekst, v. Dodani tekstovi IV
73Dijalog od rijeci: -Haec- do -quattuor sunt partes.- ispusten je u K:
250
Epistemon
1...,100,101,102,103,104,105,106,107,108,109 111,112,113,114,115,116,117,118,119,120,...143