auferetur sceptrum de Iuda, et legislator de femore eius,
donec veniat Silo, et eidem congregatio gentium. Post hos
patriarchas magnus ille Moses, non sua sponte morti se
obtulit: sicut quondam Abel, sicut olim Isaac: sed renuit, et
5
a cura populi se abstrahere voluit: qui, etsi nosset se non
esse de familia Iudae ortum, sed de domo Levi: nec natum
in postremis dierum, nec Silo: de omni tamen ratione atque
modo restaurandi originalis casus, satis superque institutus
ab angelo suo Metattron fuit. Quartum opificium versatur
10
circa partes symbolicae philosophiae. Hac quippe depu-
tationis ordinatione, a cultoribus quadraginta duarum divini
nominis literarum tradita, dicentibus (Dilectus sursum, et
desideratus deorsum,) et haereditans duos mundos, prae­
sentem atque futurum mundum elicimus. Siquidem omne
15
studium , omnem operam, omne consilium, laborem et
diligentiam, universam quoque mentis suae intentionem,
contemplatio symbolica, felix illa atque beata, a mundo
sensibili finaliter ad mundum intellecutalem transfert, et
traducit. Actio vero symbolica in mundo sensibili permanet,
20
atque animam universi huius mundi non transcendit. Quod
si quandoque licenter ad Deum et beatos spiritus pergat,
non tamen Deum ipsum, u t immanentem et absolutum
accedit: sed ut opificem, causamque eorum, et circa sua
creata occupatum. Angelos autem ad ministeria quotidiana,
25
divinaeque voluntatis affectus exequendos mancipat, altissi-
marum rerum contemplationes ad hunc inferiorem mun­
dum semper referens. Quanto itaque anima corpori prae­
fertur, tanto illa huic anteponitur: quam Patres Anagogicam
institutionem appellant. Sicut Ezechielis rota in rota, cum
30
suis quibuscunque involutis, visa est una esse similitudo
gloriae Domini: et secundum rabi Saadiae in libro Amunoth,
sicut vitellus in medio ovi: et secundum Phorcensem, instar
alboris ovi unius, testaceo firmamento contenti, vitellum
ipsum inglomerantis: ita primus ille mundus intelligibilis
234
Epistemon
1...,92,93,94,95,96,97,98,99,100,101 103,104,105,106,107,108,109,110,111,112,...143