membris caesisque constat, et ambitu, vel monocolos est.
Quarta pars officii, memoria nuncupatur, quae naturalis et
artificialis dicitur. Haec partitione constat, et locis, et
imaginibus. Quinta54 vero, pronuntiatio ipsa, voce, vultu,
5
gestu, cultu, et habitu oris continetur. Itaque hisce quinque
partibus officii condistinguuntur partes orationis. Prima est,
exordium: quod attentum , docilem, benevolum praestat
auditorem. Secunda est, narratio, aut historia, aut fabula,
aut argumentum, aut iudicialis assertio: cuius elementa, per-
10
sonae, causa, locus, tempus, materia, res: esse autem dilucida
brevisque debet. et est aut ipsius causae, aut incidens, aut
continua, aut partilis. et narramus augentes, attenuantes,
praetereuntes, docentes, monentes, gratiam vel invidiam
comparantes, et item digredientes. Tertium, propositio: quae
15
aut nostra est, aut adversarii, aut communis, aut princi­
palium, aut incidentium, aut simplex, aut coniuncta. rursus
aut simplex, aut per inductionem. postremo, vel nuda, vel
rationi subiecta, vel summatim, vel partibus. Quarta est,
argumentatio: quae aut confirmat, aut reprehendit. Quinta
20
est peroratio: quae enumeratione constat, indignatione,
miseratione. Itaque, mi Philomuse, haec paucis sint dicta
de rationali philiosophia: dicerem aliquid etiam de ipsa
divinatione, sed in occultis occultorum occultis prolixius hac
de re aenigmata excussimus, tam naturalia quam artificiosa,
25
popularia et profana, penes sapientes Hebraeorum, Chal­
daeorum , Aegyptiorum, Persarum, Orph.[icorum], Py-
thag.[oreorum], Arabum, Graecorum et Latinorum. PHIL.
Hactenus quicquid erat, quod olim a maioribus meis audivi
et didici, breviter quidem, sed satis copiose intellexi: tu quid
30
nam me facere velis edissere. EPIST. Postquam te in eo genere
contemplandi versatum sentio, nunc tempus esse non
dubites, ad hoc divinum culmen scientiae, ubi quae philoso-
54
corr. ex Quarta; K: donosi takoder Quarta
222
Epistemon
1...,86,87,88,89,90,91,92,93,94,95 97,98,99,100,101,102,103,104,105,106,...143