actionis: u t secari, verberari. Ubi est, quae a loci circum­
scriptione procedit, corporis locatio: ut, in agro esse. Huius
differentiae sunt, superius, inferius, dextrum, sinistrum,
anticum, posticum, sive ante et retro. Quando est, quae
5
relinquitur ex tempore, rerum affectio: et est genus no ­
minum temporalium, ut sunt, hodie, heri, cras. Situs est,
quod positionem habet quoquo modo ad alterum: ut, stare.
Habitus est, ratio vestiendi corpus: ut, armatum esse. Ad
hanc partem referuntur, definitio, totum , pars, divisio,
10
partitio: tum nomina illa quae sunt aequivoca, univoca,
plurivoca verba: quae sua, quae ve aliena rebus: tum
opposita quoties dicuntur, quoties illa simul, prius motus,
quid ex nomine et verbo iungatur, quae subiectiva sententiae
pars, quae declarativa, qui modus utriusque: quatenus no-
15
men accipiatur, aut verbum: quatenus perfecta sententia
proloquium sit.
Quod ad secundam partem attinet, sunt quae cum
complexione dicuntur, et enuntiatio atque oratio nuncu­
patur. Oratio est vox significativa, cuius partium aliqua
20
separata significat, ut dictio: sed non affirmatio, vel negatio.
et enunciativa ea tantum, quae vera est, aut falsa. Vera, quae
cum re consentit: falsa, quae cum re non consentit. Harum
alia erit enuntiatio simplex, quam alii Categoricam vocant,
quae est vox significativa essendi quippiam, vel non essendi:
25
uti sunt tempora distincta. alia autem ex his composita,
quam alii hypotheticam nominant, est, quae coniunctione
est una. Quinque accidunt propositioni: Substantia, penes
quam p ropositio d icitu r categorica, vel hypo thetica:
Qualitas, penes hanc dicitur affirmativa, et negativa:
30
affirmatio est, de aliquo alicuius enuntiatio: negatio autem,
enuntiatio qua aliquid ab aliquo dimovetur. Quantitas,
penes hanc dicimus aut universalem, cum aliquid aut omni,
aut nulli inesse: particularem, cum alicui, aut non alicui,
aut non omni inesse: indefinitum, cum aliquid inesse, vel
210
Epistemon
1...,80,81,82,83,84,85,86,87,88,89 91,92,93,94,95,96,97,98,99,100,...143