veri, soliditate. quae aut per turpia contexitur, u t in qui­
busdam poeticis figmentis: aut pio tegitur velamine, quod
solum genus Philosophi veteres admiserunt. Ad fidem
historia de locis est, ut Geographia: vel de temporibus, ut
5
chronice: vel de natura, ut animalium, plantarum: vel de
gestis rebus, ut annales, historiaeque ceterae. Quarum ele­
m en ta sunt, personae, causae, locus, tempus, modus,
instrumen tum , materia, res. Stylus in historia fusus, et
continuus, non periodicus: nisi cum prosopopoeias asciscit,
10
in contionibus. Dialectia vero, quam primus latinitate donavit
(ut Politianus testatu r) M. Varro, est, secundum Ari-
stot.[elem] 1. Rhet.[oricae] ars de contrariis credibiliter
ratiocinandi. quae sex normis utitur: loquitur, et eloquitur,
quo ad simplices voces: proloquitur, quo ad compositas
15
voces. summa proloquiorum u titu r in argumentando:
indicat in confutando: et dicit de his quae dicenda sunt.
Quod ad prima duo attinet: contraria alia sunt eorum quae
nulla cum complexione dicuntur, ut calidum, non calidum:
alia cum complexione, ut homo currit, homo non currit. quae
20
sine complexione dicuntur, aut nomen, aut verbum signi­
ficant.
Nomen est vox significativa, ex instituto, sine tempore,
cuius nulla pars significat separata: ut homo. Hoc est du­
plex: finitum, u t homo: infinitum, ut non homo. Verbum
25
autem est, id quod insuper tempus significat, et cuius pars
nulla seorsim significat, atque semper eorum quae de alio
dicuntur est signum. Hoc, ut nomen, duplex: ut, currit, non
currit. Nominis et verbi decem sunt series, vel praed i­
camenta: substantia, u t homo simpliciter: quantum , ut
30
bicubitum: quale, ut album: ad aliquid, u t duplum: agere,
ut secare: pati, u t secari: ubi, ut in iudicio: quando, u t heri:
situm esse, ut sedere: habere, ut indutum esse. Quaelibet
harum coordinationum habet quinque voces intentionales,
quae sunt: species, genus, differentia, proprium, et accidens.
206
Epistemon
1...,78,79,80,81,82,83,84,85,86,87 89,90,91,92,93,94,95,96,97,98,...143