administrationis, p rop ter multas quae inde proveniunt
inimicitias. Hic non minus est eorum quibus sacrificia pub­
lica, quae lex non assignat, sed ut publico sumptu fiant co-
mittuntur: ac qui rem sacram curant, ut sacerdotes, aeditui.
5
quorum officium est, ut templorum quae incolumia sunt
aedificia conserventur, et quae ruinosa erigantur, et uni­
versorum curam habean t quae ad d ivinum pe rtinen t
cultum. Quare leges praecepta sunt Rempubl.[icam] conti­
nentia, cum cives exequuntur quae iubent, aut abstinent ab
10
iis quae vetant. Unde leges bonae Reipubl. [icae] quae et bene
po sitae , et qu ibus p a re tu r: p e rin d e ac non bonae
Reipubl.[icae] quae aut male positae sunt: aut si bene, quibus
non paretur.
Ceterum Felicitas est, secundum virtutem operatio: et
15
in vita perfecta, alia activa, alia contemplativa. haec melior,
et optima: illa, ad v irtu tum 49 moralium operationes et
agibilia collata, laudabilis est: sed comparata ad felicitatem
contemplativam, et honorabilis est, et laudabilis, Deoque
amantissima: quae bona est per se, et perfecta, homini pro-
20
pria. quam, u t Epicurei volunt, in voluptate sitam, ut Maho-
meticam nefandam institutionem, damnamus. et cum sit
permanens, atque incorruptibilis: in honoribus nullo modo
debet consistere: longe minus in divitiis, nec in virtute, dum
inesse etiam dormienti, non operanti secundum virtutem,
25
in vita perfecta possit: quod in ipsa felicitate fieri nequit, nec
in idea a posteriori concepta. Non autem ideo felix existi­
mandus est, quasi externis bonis non egeat. nam sine istis,
virtutis operatio consistere nequit. Ceterum in hac vita
felices esse non posse, ne dubites: ea saltem ratione, qua
30
prospera amicorum atque adversa in amicos redundant,
quae et magnis adversitatum calamitatibus praepeditur. Nec
puer felix est censendus, quia secundum virtutem operari
49 K: virtutem
202
Epistemon
1...,76,77,78,79,80,81,82,83,84,85 87,88,89,90,91,92,93,94,95,96,...143