inveniuntur quaestionis genera tam principalium, u t an sit,
quid sit, quale sit (unde status fiunt illi rationales, coniectura,
finis, qualitas: mox et legales, e quibus alii propagantur, et
iudicatio emergit) quam incidentium: item causarum, ut
5
demonstrativum, deliberativum, et iudiciale. Rursus hone­
stum, admirabile, humile, anceps, obscurum. Item naturae
simplicis et multiplicis. Ductus ex consilio nascens, simplex,
subtilis, figuratus, obliquus, mixtus. Ultimo fides, quae
conciliando fit, docendo et permovendo. primum in ipsis
10
principiis locum habet, secundum in narratione, tertium in
epilogo. Primum item consideratur in persona, vel auditoris,
vel rei, vel oratoris, vel adversarii, et re honesta atque utili:
secundum, in argumentis artificialibus et inartificialibus.
Priora, vel insunt negotio, u t a toto, et a parte: vel negotium
15
attingunt, a coniugatis, genere, forma, simili, differenti,
contrario, coniunctis, antecedentibus, consequentibus, re­
pugnantibus, causis, effectibus, comparatione maiorum,
minorum, parium. Posteriora vero, scriptura, auctoritate,
et necessitate. Commovemus miseratione, odio, invidia,
20
m etu , spe, ira, et similibus. Secunda pars officii, est
dispositio naturalis, ordinem tenens: et artificialis, pro
ra tion e causae p e rm u tan s . Tertia, elocutio: quae
fundamentum latine et plane dicere, atque fastigium copiose
et ornate, habet. cuius rationem duplicem Politianus tradit,
25
in singulis et copulatis verbis. Singula, propria, et tralata:
propria, antiqua et nova: tralata, inopiae decorisque gratia.
C opu la ta , con stru c tion e , conclusione, figuris: ita
coagmentata, perfecta, venusta. Quae rursus vel continuata
et fusa, qualis in historia: vel periodica, quae rursus vel
220
Epistemon
1...,85,86,87,88,89,90,91,92,93,94 96,97,98,99,100,101,102,103,104,105,...143