phiam supremam concernunt, et plane supra humanum
captum sunt, tractantur, properare. PHIL. Et patientia et
attentione maxima audiam: tuum est, ut qui ingenii mei vires
perspectas iam habeas, te meo accommodes captui. EPIST.
5
Quemadmodum totius philosophiae humanae Orphica
sapienta est gubernatrix, sic divinae scientiae symbolica
cognitio55: sine qua licet datur in actionibus cautio, circum­
spectio, providentia: in studiis sagacitas, solertia: in conside­
ratione rerum omnium docilitas, ars, intelligentia, opinio:
10
constans tamen, pura et ineffabilis scientia, de quibuslibet
sensibilibus, non conceditur. Non enim humana disciplina,
sed divina traditione iugiter ab uno, et item ab altero recepta
acquiritur. Haec novem potissimum constat opificibus:
elementis, homine, receptione, partibus, loco, communica-
15
tione, sabbatho, portis, et symbolo. quibus absolutis paucis
tibi cognitionem nostri dogmatis aperiam. Primo obser­
vandum est divinum Geneseos iussum: Producat terra
animam viventem, ad speciem suam. Quod refertur ad divi­
nam ideam, quae et ipsa est terra viventium in virtute Dei
20
vivi eam vitam influentis, per nomen >nN, ut cognoscamus,
autore Iosue, quod Deus vivens intra nos est, et disperdet in
conspectu nostro contrarias fortitudines: quo fit, ut omnia
vitam habentia suo instinctu sursum tendant, et omnia
vitam influentia vergant deorsum. Hic advertenda est scala,
25
seu ascensus naturae, in qua tres regiones triplicitatis, et in
singulis unus abstractionis status consideratur. Prima est
obiectum diaphanum, et sensus exterior. Secunda, sensus
interior, phantasia, et iudicium brutum. Tertia, iudicium hu ­
manum, ratio et intellectus: et in singulis statur. Horum
30
omnium domina mens, recepto lumine superiori, hominis
intellectum illustrat et perficit. Quilibet au tem status
55 Dodano u K: in qua non modo literae ac nomina sunt rerum signa,
verum etiam res ipsae
224
Epistemon
1...,87,88,89,90,91,92,93,94,95,96 98,99,100,101,102,103,104,105,106,107,...143