locum destinationis suae, quod est flumen Dei repletum
aquis. Octavum opificium est de portis intelligentiae, et de
admirandis sapientiae semitis, et numero angelorum. Portae
intelligentiarum sunt quinquaginta, omnes traditae Mosi,
5
praeter unam, quibus omnis lex divina comprehenditur, et
tota scientia, vel sensu literali, vel allegorico, per dictiones,
vel Arithmeticas supputationes, vel Geometricas literarum
figu ras d escrip tas seu tran sm u ta ta s: vel ha rm on iae
consonantias ex formis characterum , coniunctionibus,
10
separationibus, tortuositate, directione, defectu, supera­
bundantia, minoritate, maioritate, coronatione, clausura,
apertu ra et ordine resultantes, quae aperiun t omnium
creaturarum cognitionem. Sunt enim cunctae res univer­
saliter in quinas conditiones distributae66, quarum quaelibet
15
decem recipit considerationes67: qui tam essentiarum quam
intelligentiarum modi per quinque multiplicati, quinqua­
ginta ianuas aperiunt, per quas intramus in creaturarum
penetralia illa, eminentibus notis in operibus sex dierum
designata. Itaque qui scierit, quid sit denarius in Arithmetica
20
formali, et cognoverit naturam primi numeri sphaerici, sciet
secretum quinquaginta portarum intelligentiae et magni
Iobelei, et millesimae generationis, et regnum omnium sae­
culorum68. Hac de re peculiarem instituemus tractationem
suo loco. Ceterum antequam esset creaturarum quicquam
25
iuxta symbolicam doctrinam, nihil erat nisi Deus, et nomen
eius mrp, et sapientia eius quae sola haec tria praesens sa­
pientia continet. Quo fit, ut porta prima creationis Mosi ne­
quaquam aperta, legem divinam tantum per novem et
66 Nakon rijeci distributae u K: ubaceno u tekst: videlicet in elementa, elementata,
animas, corpora coelestia, et supercoelestia incorporea. quarum quaelibet decem
recipit considerationes: scilicet genera generalissima, genera specialia, species
generales, species specialissimas, res individuas, quae ulterius constant materia
et forma, vel quibusdam utrique proportionalibus, contrahunturque; singulariter
differentiis, proprietatibus, et accidentiis.
67 U K: nedostaje tekst od rijeci - quarum - do considerationes -
68 U K: umetnut tekst, v. Dodani tekstovi III.
244
Epistemon
1...,97,98,99,100,101,102,103,104,105,106 108,109,110,111,112,113,114,115,116,117,...143