cunque praeditus loquacitate, esse potest, qui vitiorum quo­
libet genere foedatus, superbia, hypocrisi, avaritia, odio,
invidia, et saepe tecta religione luxuria, neglecto mentis lu­
mine, affectiones sequitur animales. Hic enim est ille, qui
5
ab altitudine aversus, vergit ad declive, quantumvis eum
natura erexerit in alta. Hactenus de initiis et elementis
symbolicae philosophiae dictum sit. Secundum vero huius
scientiae opificium est homo: quod nihil aliud est, quam
post ruinam primordialem generis hum an i universalis
10
restauratio, quae salus occulte nominatur, qua nulla prior
fuit. Hinc est quod Eleazar magister, et Salomon commen­
tator, sacrarum scripturarum ordinarius, asseverent, Adam
non insomnio correptum , quasi divinasse per afflatum
propheticum de uxore post soporem, Hoc nunc os ex ossibus
15
meis, et caro de carne mea est: sed minus se costarum alterius
lateris experrectus habere sentiens. Hic, ne prorsus conso­
latione destitueretur, tradit liber Ietzira, quod clementi-
ssumus pater continuo miserit angelum, qui annuntiaret
ei, suae ruinae reparationem futuram . Manifeste enim
20
apparet, patrum praeceptores fuisse angelos notos. Quippe
Adae fuit Raziel, qui summi Dei nutu expiationis ei viam
ostendit, et divinum sermonem per allegoriam recipiendum
exposuit. Sed p rae te r hunc te rrenum Adam conicere
possumus alium Adam, nempe coelestem, ex eo quod dixit
25
Deus, Ecce Adam fuit unus ex nobis, angelis in coelo
demonstratum: unum ex Deo, quem verbo fecerat. et hic
unus est cum Deo: ille vero repulsus a Deo, ex luto fictus,
horto eiectus, et non modo alter est, verum etiam alius et
aliud a Deo. Rursus hic est ille, qui non tantum post orbis
30
et nostri ortum essentialiter est, sed etiam ante omnem crea­
tionem in aeternitate fuit, unus, inquit56, Deus ex nobis ante­
quam tempus fieret. Quod Onkelus Chaldaice sic interpre-
56
corr. ex: in quid; K: inquit
228
Epistemon
1...,89,90,91,92,93,94,95,96,97,98 100,101,102,103,104,105,106,107,108,109,...143