non inesse, sine universali particularive nota. Singularem,
cum aliquid uni soli inesse, aut non inesse significat. Materia,
penes quam propositio alia est necessaria (in qua est
definitio, aut pars definitionis, vel genus, vel differentia,
5
vel proprium) alia contingens, ubi accidentia praedicantur
de subiecto: alia remota sive impossibilis, cum diversae
species connectuntur. Passio: penes hanc consideratur
propositionum oppositio, quae est duarum propositionum
categoricarum eiusdem subiecti vel praedicati repugnantia:
10
cuius quattuo r sunt species: Contraria est, universalis
affirmativa et negativa, recipiens falsitatem in contingenti
materia. Subcontraria, est particularis, nempe affirmativa
et negativa, recipiens veritatem in contingenti materia.
C on trad ic to ria , un iversa lis n im irum a ffirm ativa, et
15
pa rticu la ris negativa: au t duae singu lares, au t duae
infinitae. Haec in nulla unquam materia recipit veritatem
aut falsitatem. Subalterna, universalis et particularis, sive
affirmativa, sive negativa, sola quantitate dissentiens. Penes
passionem consideratur quoque conversio, quae est duarum
20
propositionum inter se praepostera mutatio, praedicati in
subiectum, et subiecti in praedicatum. Subiectum est, de quo
aliquid praedicatur. Praedicatum vero, quod dicitur de
subiecto. Ea est triplex. Simplex, per accidens, et per
con trapo sition em . Simplex est, q u ando p ropo sitio
25
simpliciter vertitur, manentibus eisdem signis. Per accidens
est, cum ultra id signum, universale in particulare mutatur.
Per contrapositionem, cum finitum mutatur in infinitum.
Quarum difficultas his versibus patet:
Feci simpliciter convertitur Aeva p e r Acci,
3 0
Asto p e r contra, sic fit conversio tota.
212
Epistemon
1...,81,82,83,84,85,86,87,88,89,90 92,93,94,95,96,97,98,99,100,101,...143