(ut Heron, Pappusque declarant) altera pars rationalis est,
quae numerorum, mensurarum, siderum, naturaeque ratio­
nibus perficitur. altera Chirurgice, cui vel maxime artes illae,
aeraria, aedificatoria, materiaria, picturaque adminiculantur.
5
Huius partes sunt, Manganaria, Mechanopoetice, Organo-
poetice, Thaumaturgice, Centrobarica, et Scheropoea: qualis
est illa Archimedea, Claudiani laudata versibus. De istis
omnibus ut ante polliciti sumus, suo loco fusius tractabimus.
PHIL. Ego aequo animo omnia haec accipio, sive declarata
10
sint, sive enumerata tan tum . Spero me diutius tecum
victurum: nec dubito, quin ad omnia sufficienter mihi re-
ponsurus sis, quaecunque in dubium venerint: deinde
plurima ex hisce olim audivi et scivi. Quare absoluta hac
naturali Philosophia parte, si placet, brevibus et Moralem
15
salutabis. EPIST. Expedit omnino, eam saltem a limine de­
gustare. Habemus enim in Theologia ipsa, legales, historicos,
morales, propheticosque libros: unde patet, ad moralium
librorum usum plurimum conducere intelligentiam huius
Philosophiae partis. quare praetereunda omnino non est.
20
Itaque Moralis scientia est pars civilitatis, in qua de bonis
agitur diversis: e quorum numero et Virtus, sive rationalis
animae sit, sive rationi obtemperantis, (ut Epicteti verbis
utar) dicitur. in qua tractantur affectus, potestates, habitus
animi: et in his excessus, defectus, mediocritates, arbitrium,
25
electio appetitus: eiusque partes, cupiditas, furor, voluntas.
Hinc sunt virtutes, fortitudo, aequanimitas, continentia,
temperantia, liberalitas, magnitudo animi, magnificentia,
honestas, gravitas, urbanitas, veritas, iustitia, scientia etiam,
prudentia, intelligentia, aestimatio, solertia, sagacitas, comi-
30
tas, heroica virtus, voluptas, prosperitas, amicitia, bene-
192
Epistemon
1...,71,72,73,74,75,76,77,78,79,80 82,83,84,85,86,87,88,89,90,91,...143