partibus consistit. In primo, intemperies42 dicitur morbosa,
quae provenit, ubi qualitates primae, seu elementa ipsa a
natu rali symmetria commoderationeve deflectunt. In
secundo, mala constitutio seu compositio appellatur, quem
5
et morbum officialem Barbari vocant. Tertium horum solu­
tio unitatis, seu continuitatis dicitur. Ultimo, symptomata
alia circa actionum noxas, sive animalium, sive naturalium,
v e rsa tu r: illo rum sensilium m o tricum et p rinc ipum
ac tionum , ho rum a p p e te n tium concoctionem , etc.
10
dep ravatam . Alia circa corpus nostri affectus visiles,
olfactiles, gu sta tiles, tactiles: alia p ra e te r n a tu ram
excernuntur, vel retinentur. Et id quidem aut tota substan­
tia sunt, praeter naturam, ut haemorhagia: vel qualitate a
naturali habitu aberrant, u t mensium profluvium : vel
15
quantitate a naturali habitu recedunt, u t urinae et sudoris
excretio, vel detentio. similiter febris: haec enim est calor
praeter naturam, qui a corde initium sumens, per arterias
et venas in universum corpus diffunditur, atque actiones
eiusdem laedit, et quantumvis homo nunc quam antea
20
calidior sit, nondum tamen febricitat, nisi calor immodice
auctus hominem offendat, et actionem laedat. Quare sim­
plicium febrium, cum calor praeter naturam accenditur, alia
est in spiritibus, et fit ephemera, sive diaria: alia in hu ­
moribus, et fit putrida: partim intra vasa, tum ex putrefa-
25
ctione omnium aequabiliter, unde fit synochus putrida: tum
unius tantum, et sic erit continua, (si enim putrescit flava
bilis, fit tertiana continua, vel ardens dicta febris: si pituita,
quotidiana continua: si atra bilis, quartana continua) partim
extra vasa, et fit intermittens (si enim putrescit flava bilis,
30
fit tertiana intermittens exquisita: si pituita, aut dulcis, unde
quotidiana intermittens: aut vitrea, ex qua oritur ephialos:
si atrabilis, quartana intermittens.) Alia in solidis, unde fit
42
corr. ex intem peries; K: intemperies
178
Epistemon
1...,64,65,66,67,68,69,70,71,72,73 75,76,77,78,79,80,81,82,83,84,...143