volentia, concordia, amorque sui. Porro secundum Platonem,
Iustitia universalis ad totum chorum virtutum transfertur,
qua redditur obedientia debita legibus et magistratibus.
Quemadmodum particularis, iuxta Simonidis definitionem,
5
virtus, quae suum unicuique tribuit, dicitur, tam distri-
butive quam commutative, aut ordinando personas, aut
communicando res. Unde commutativa47 iustitia Aristoteli
est, quae communicat aequalia, proportione Arithmetica:
in qua dispositis tribus, aut pluribus numeris, omnes distant
10
aequalibus d ifferen tiis, sine respectu p ropo rtionum .
Distributiva vero, personarum ordinatio in omni vita,
publica et privata, iuxta proportionem Geometricam, qua
gradus officiorum et personarum constituuntur: sicut Marii
d istribu tio con tra Cimbros, Catu li dom i gube rna tio
15
Reipub.[licae] quam praecipuam conservatricem rerum
publicarum, et privatae consuetudinis dicimus. Unde Plato
sapientissime dixit, Optimum Reipubl.[icae] statum esse,
si sit constituta geometrica proportione. Haec Platoni
quoque secundum Simonidem, apud Iure consultos, est
20
constans et perpetua voluntas, suum cuique tribuens: in ius
positivum atque naturale distributum, ratione legum et
notitiarum. Hoc evepgdj, bona communia hominibus cum
reliquis animantibus, et notitias naturales, quas illi ius
gentium vocant: Philosophi utrunque gradum ius naturae
25
nuncupant. Illud vero est sententia magistratus, quae addit
ad ius naturae circumstantiam aliquam, ratione probabili,
et non necessaria. Hinc ius naturae immutabile procedit: et
secundum Aristotelem 3. Polit.[icae] satius esse videtur,
scripto ac certo iure uti in diiudicandis rebus, quam naturali
30
aequitate: siquidem violare, peccatum grave, etiam extra
casum scandali: et foenus exercere de contractibus, pugnat
47 corr. ex communicativa; iako i B: i K: donose “communicativa”, po smislu je
ispravljeno u “commutativa” .
194
Epistemon
1...,72,73,74,75,76,77,78,79,80,81 83,84,85,86,87,88,89,90,91,92,...143