Omnes hae voces de pluribus univoce praedicantur: sed
prima, numero in eo quod quid est: secunda, specie, in eo
quod quid est: tertia, specie vel numero in eo quod quale
quid est: quarta, numero in quale convertibili: quinta, in quale
5
non convertibili. Substantia est, quae per se subsistit, alio
neutiquam indigens, ut sit: ut homo. cuius series sic habet:
Substantia alia est corporea, alia incorporea. corporea, alia
composita, alia simplex. composita, alia animata, alia ina­
nimata. animata, alia sensitiva, alia insensitiva51. sensitiva,
10
ut animal52, aliud rationale, aliud irrationale: illud, ut homo,
hoc, u t brutum . In hac serie truncus habet genera, de­
scendendo: species vero, ascendendo. Prima in ascensu est,
species specialissima: in descensu vero, est genus generali­
ssimum. Media, sunt in descensu genera subalterna: in
15
ascensu, species subalternae. Rami vero habent differentias,
propria, et accidentia. Similiter investigantur hae voces
praedicabiles in singulis praedicamentis. Quantitas est, se­
cundum quam partes53quippiam dividitur. haec est duplex,
continua et discreta. Continua est, cuius partes ad eundem
20
terminum communem copulantur. cuius tres sunt species:
linea, sive longitudo: superficies, seu longitudo et latitudo:
corpus, seu longitudo, latitudo, et profunditas. Discreta est,
cuius partes ad nullum terminum communem copulantur.
huius species sunt, numerus, et oratio. Qualitas est, secun-
25
dum quam quales esse dicimur: u t secundum albedinem
albi. haec alia est animi, u t virtutes et vitia: alia corporis, ut
albedo, nigredo, etc. Ad aliquid dicuntur, quaecumque id
quod sunt, aliorum esse, aut ad aliquid aliquo alio modo
dicuntur. illud appellatur secundum dici, hoc secundum
30
esse. Actio est, secundum quam in quod subicitur, agere
dicimur: u t secare, verberare. Passio est, illatio, effectusque
51 K: alia insensitiva, alia sensitiva
52corr. ex: ut animal aliud
53 K: in partes
208
Epistemon
1...,79,80,81,82,83,84,85,86,87,88 90,91,92,93,94,95,96,97,98,99,...143