nem fiunt, velocitas et tarditas aequalem laudem merentur,
ceteris tamen paribus. Quemadmodum gladiolis acutis et
latis, in partibus quae celerem sanguinis fluxum habent, uti
dissuadetur, quod impossibile sit in his fluxum sistere,
5
ideoque oportere aiunt in talibus angustas sectiones facere:
sic ad locos non periculosos, et circa quos non tenuis est
sanguis, latioribus gladiolis uti oportet. Ita quippe sanguis
prodierit, aliter nequaquam. Ad eundem modum culpandos
summopere esse eos puto, qui iisdem ac aequalibus utuntur
10
cucurbitis. quando enim fluxus procul ab apparente carne
compactus fuerit, circulum ipsius brevem esse oportet,
ipsamque non ventrosam, sed prolixam, parte ad manum
urgente non gravem, ne in directum trahat, et serosos humo­
res separatos et distantes probe ad carnem attrahat. Maiore
15
autem dolore per carnem disperso, in reliquis quidem per­
similem cucurbitam esse oportet, sed circulum magnum,
de ceteris p e r p ro p o rtio n em sim iliter in te lligend is.
Ceterum signa exquirere ac invenire telorum existentium
in corpore, maxima artis et chirurgiae huc pertinentis pars
20
existit. Solus itaque qui signorum expertus est, hanc
chirurgiam aggredi potest, secundum Hippocratem. PHIL.
Quid autem de genituris sentis? EPIST. Genituram in utero
calefactam, cum Hippocrate, spiritum habere et emittere
sentimus, simul et a matre spirante, spirare, quo genitura
25
inflata pelliculam acquirit, circumtenditur quod forinsecus
circum ipsam est, continuumque evadit, utpote viscosum
existens: et iuxta medium geniturae, spiritui transitus extra
ac intra fit pelliculam, hacque parte tenuitas pelliculae a
genitura distat, et paucissimum quid de genitura inest. Ipsa
30
denique reliqua genitura41 rotunda esse debet in pellicula,
et augescit a matre, sanguine in u terum descendente,
pelliculamque in orbem forinsecus circumstante. quo una
41 K. geniturae
166
Epistemon
1...,58,59,60,61,62,63,64,65,66,67 69,70,71,72,73,74,75,76,77,78,...143