est impetus animae appetitoriae, sentientis, ex imaginatione
boni aut mali ortae, secundum Gregorium Nysenum, vestrae
religionis virum. Quorum omnium duo capita Platoni et
Aristoteli esse dicuntur, voluptas et dolor: quamvis Stoici
5
affectus a natura nobis esse negent, sed ab opinione potius
probent. Voluptas autem , Platoni in Timaeo est, animi
irrationalis affectio, naturae corporis congruens, sive eam
deliniens suavitate aliqua: cui contrarius est Dolor, qui est
affectio naturae animalis repugnans, eamque offendens.
10
Quod quidem genus affectionis, secundum Platonem ibi­
dem, circa universum corpus et genus omnium pertur­
bationum communes causas esse docet: cui nec Aristoteles
adversatur, sicut Eustratius eius interpres testatur. quas
omnibus animantibus, quaecunque sensu imaginationeque
15
praedita sunt, insitas esse: nisi quod in homine ratione saepe
cohibentur. nec aliquod animal esse posse, quod irascibili et
appetitoria facultate animae praeditum non sit, quin etiam
vires horum affectuum commotionesque habeat. Motionis
autem praecipua instrumenta nervi motorii existunt, quibus
20
anima usa tanquam habenis, musculos chordasque movet:
his deinde membra singula, atque ita corpus universum.
cuius originem cordi Aristoteles tribu it, et in eodem
motricem collocat qualitatem. Sed Galenus, cum ex cerebro
oriri nervos, non ex corde, u t Aristoteles putavit, colligat:
25
tum movendi facultatem in eo loco poni necesse est, a quo
omnes nervi ducunt originem. Et quidem, eodem Galeno
autore, omnis animae vis nervis u t instrumentis utitur:
quorum motorii duri sunt, sensorii vero molles: illi e
posteriore cerebri ven tricu lo et spinae medulla, ii ex
30
anteriori enascentes. Aut igitur vim ipsam movendi in ea
corporis parte constituere, aut nervos movendi vi privare
necesse est. Hinc tres animalium vires: animales, naturales,
et vitales nascuntur. Ipsaque instrumenta motionis sunt,
spiritus primum, deinde nervi, postea musculi, postremo
154
Epistemon
1...,52,53,54,55,56,57,58,59,60,61 63,64,65,66,67,68,69,70,71,72,...143