Themistius apposite ex Platonis sententia elicuit, per eam
nimirum partem quae dicitur immortalis, agentem, et per
alteram, possibilem intellectum. Cui agens dicitur animi
rationalis facultas, qua res oblatas discernimus et consi-
5
deramus, quaque omnia vel intelligimus, vel cogitamus:
cuius officia ab Aristotele dicuntur efficere, ut res separatae
a materia, et intelligibiles actu intelligantur, a quo vere homo
rationis particeps esse dicitur. Intellectus vero patiens ab
Aristotele dicitur illa mentis facultas, in quam imagines ab
10
agente intellectu diiudicatae recipiuntur. Porro voluntas in
homine est rationalis animi appetitus, quo libere quicquid
est in nobis vo lumus: u t Plato, A ristoteles, et ceteri
philosophi asserunt. cuius obiectum est, quicquid ab homine
fieri potest: et indicia, laudem aut vituperationem sequi,
15
delectum actionum habere non posse: ac voluntarium omne
a principio agendi libero dicitur, et non ab eventu. Huc
electio pertinet, ut media inter intellectum et voluntatem:
et consilium, quod nascitur ex consultatione. Ceterum me­
moria, quae secundum Speusippum animae dispositio,
20
inhaerentem illi veritatem custodiens, nuncupatur: cuius
obiectum dicimus, quicquid in sensum aut imaginationem
cadit. Haec vis memorandi, et varietas, rationabilius est in
cerebro, secundum Galenum, quam in corde, ut Peripatetici
sentiunt. Hanc consequuntur communes notitiae, quae sunt
25
sententiae quaedam omnibus animis a natura ingenitae, et
p rom p titudo facilitasque percip iend i quascunque res
oblatas: de qu ibus d iversae sun t p h ilo so p h o rum 40
sententiae. Plato enim in Menone, atque aliis locis dicit,
animas ante corpora extitisse, hasque mentis notiones ex
30
priori illa vita adeptas esse, non tunc cum nati sumus una
exortas. Aristoteles nec ante huius corporis vitam ingenitas,
nec cum corporibus concedit, sed paulatim institutione et
40 K: Philosophorum
160
Epistemon
1...,55,56,57,58,59,60,61,62,63,64 66,67,68,69,70,71,72,73,74,75,...143