cum spiritu a parte perforata attracto congelatur. Unde
carnem fieri, et iuxta eam mediam umbilicum distare, per
quem spirat, et alimentum ac incrementum capit, non
dubitamus. PHIL. Haec ut arbitror, de certitudine Physici
5
convenientia, ac inconvenientia chirurgi, geniturae ortu
atque augm en to dixisti. Nunc, si ita placet incedere,
commode perstringere poteris de Physiologia, et Physici
ambitu. EPIST. Primum inven torem medicinae Moses
Genes.[i] 1. et prudentissimus inter Hebraeos Iesus Syrach
10
cap.[ite] 38. sui libri, Deum ponunt: Graeci Apollinem,
eiusque filium Aesculapium, ea subtilitate excoluisse eam,
u t merito inter primos huius artis inventores numeratus
sit, et ob insignem medicinae peritiam in Deorum numerum
receptus claruerit: quemadmodum et Chiron centaurus
15
Thessalus, Saturni et Phyllirae filius, Achillis praeceptor et
paedagogus, ob quarundam herbarum peritiam quoque:
item Podalirius et Machaon, Aesculapii filii. Nec desunt, qui
apud Aegyptios medicinam repertam esse volunt. In Coo
autem insula Hippocrates primus ceteris, quotquot fuere,
20
Medicis anteceluit: et apud Graecos primus medicinam in
artem redegit, ac fere perfecit, non secus atque ipse Apollo
inven it, et Aesculapius amplificavit. Hic in libro de
Flatib.[us] eam, adiectionem et subtractionem definit: quam
definitionem Galenus undecimo Therapeuticae methodi, et
25
aliis plerisque in locis comprobat, ipsamque medicinam 2.
cap.[ite] Artis medicae artem esse tuetur. Cumque artium
alia sit contemplatoria, alia activa, alia factiva, alia KthtiK^,
id est comparans nom inata, Galeno teste in lib.[ro] de
Constitutione artis medicae: Medicinam ex factivarum
30
artium genere esse apparet, et earum quidem quae iam
factum opus instaurant, corriguntque, non ex illis quae
novum ellkiunl.
Huius triplex est secta: Empirica, Philino Coo eiusdem
sectae principe certior: Methodica, Themisono Laodiceo
168
Epistemon
1...,59,60,61,62,63,64,65,66,67,68 70,71,72,73,74,75,76,77,78,79,...143